{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 302","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 302","ref":"302","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/302","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/302.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Ceterum non supervixisse integri Gap. V. operis complemento Vespasianum, sed Domitiano demum perficiendi gloriam reliquisse, licet sileant Scriptores veteres, evictum tamen arbitratur Cel. Maffeius, nummi cujusdam rarissimi testimonio, qui in museo Magni Florentiae Ducis servatus, una facie TAB. III. Domitiani, VII tunc Consulis, altera vero Amphitkeatri imaginem repraesentat; eundem quoque assidue magnifica & sumFig. 3. tuosa spectacula, tum in Amphitheatro, tum in Circo noctu etiam ad lychnuchos edidisse, Suetonius autor est in vita Cap. IV. De Trajani, Adriani, Antonini Pii, Marci, Commodi, Gordianorum, Probi, aliorumque, qui his successerunt Imperatores, publicis muneribus, olem sunt historiae Augustae Scriptorum libris licet, quod recte monuit Dio Lib. XLIII, nimium quandoque & citra rei veritatem auxerint spectaculorum magnificentiam. Fuerunt inter hos Imperatores, qui praeter haec eo etiam illis dilaudantur, quod instaurari subinde curaverint Amphitheatri istius, damna aliquoties tempestatis tum fulminis etiam injuria passi, aedificium admodum liberaliter. Commendantur hoc nomine praecipue, Antoninus Pius, Elagabalus, Alexander Severus, Gordianus Pius, alii, quorum munificentiam hac in re, praeter expressa Autorum testimonia, nummi etiam celebrant, ad nostra tempora servati, & cum Imperatoris, amphitheatri simul effigiem exhibentes luculenter; qui quidem aeneis typis expressi hic sistuntur. Gap. VI. variisque observationibus erudite collustrantur. His absolutis, ostendit doctissimus Masseius, non fuisse unquam, quod tamen visum est multis, Romae Amphitheatrum aliquod integrum, absolusolutum, & solennibus ludis consecratum, praeter unum illud Vespasiani, cujus fata hactenus descripserat; qua simul occasione veterum loca quam plurima, quae contrariam sententiam firmare exissimari possent, & plura Amphitheatra innuere, solerter vindicat; tandem vero, quousque temporis usus Amphitheatri illius Romani duraverit, ostendit; quem tunc cessavisse putat, ubi sub Imperatoribus Christianis Gladiatoria primum, post & bestiaria certamina, in Amphitheatro edi solita prohibita fuerunt; licet curate illius temporis periodum definire haud praesumat.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 301-2","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/301-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/301-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 303","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/303"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}