{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 304-2","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 304-2","ref":"304-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/304-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/304-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/304-2.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"Prolixum nimis futurum esset singula illa vel strictim commemorare, quae insigni eruditionis reconditioris apparatu a Viro Illustri hanc in rem, de ludis praecipue Alexandrinis, adducuntur; quae proinde legi apud ipsum atque expendi malumus. Provinciae Occidentales infinito fere civitatum numero affluentes, paucas admodum tamen ostentant, quas Amphitheatram habuisse probari potest. Celebrantur in Gallia rudera Amphitheatri Nemausensis, Pictaviensis, Lugdunensis, in Treviris, & pauca alia. Ad ipsam denique Italiam quod attinet, videas multos nimis liberales fuisse in largiendis cuivis fere civitati celebriori Amphitheatris; quid quod huc devenerint viri aliqui non ineruditi, ut tum sibi, tum aliis persuasum vellent vehementer, non facile fuisse Imperii Romani urbem conditionis lautioris, quae non Amphitheatrum suum habuerit. Ita Marcus Velserus Augustae, Mabillonius vero Parisiis atque Tolosae aliquod fuisse audacter satis, si etiam tam vere, pronunciaverunt. At enim vero, quamvis concedi tantisper possit, habuisse illas forte Amphitheatra lignea, ad Romanorum primaeva exempla composita, tam facile tamen illud negaretur, atque affirmatum fuit; de lapideis vero ex rationibus supra jam expositis minime illud compertum est. Accedit, quod promiscuus vocis Amphitheatri usus, inferioris aetatis Scriptoribus solennis, qua illi & theatra, & stadia, & circos haud raro insigniverunt, imposuerit Viris doctis, ut ubique veri nominis Amphitheatra DE esse se de causa ess MENSIS JULII A. MDCCXXIX. se indagavisse existimarent. Ut taceamus facillimo negotio delusos fuisse illos, qui, ubicunque modo rudera aedificii cujuspiam capacioris offenderent, statim pro Amphitheatri reliquiis venditare illa nimis liberaliter praesumserunt; quod quibus modis fieri potuerit, luculentis rationibus exponitur.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 303-2","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/303-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/303-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 305-2","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/305-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/305-2"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}