{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 305","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 305","ref":"305","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/305","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/305","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/305.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":260,"text":"VIII praecipitur, pluribusque describitur bellum illud civile, in quo ipse Zwinglius suecubuit, ac Oecolampadius non multo post fatis concessit, quorum renovatas hic ab Autore apologias legimus. Huic Tomo adjecta documenta tantum duo sunt, quae nihil peculiare habent. Tomus IV duobus itidem Libris constans, Lib. IX ea repetit, quae ex gestis A. 1531 in parte Helvetiae Romandica adhuc restabant. Lib. X autem primum traduntur acta Synodi Bernensis A 1532 celebratae, quibus subjiciuntur, quae hoc & sequentibus annis usque 1534 contigerunt digna memoratu Autori visa. Ad calcem hujus Tomi documentorum loco comparent integra Acta, vel potius decreta Synodi illius Bernensis, cujus modo historia data erat. Hucusque Autoris labor progressus est, cujus majorem partem, siquidem ad metam propositam, annumque 1556 illum perducturus est, restare adhuc intelligimus. Quin gratissimam labore hoc suo popularibus potissimum suis Autor praestet operam, ut lingua nunc etiam Gallica legere possint conversionem rerum Ecclesiasticarum adeo memorabilem, nulli equidem dubitamus; alloquin & multa jam a scriptoribus, qui idem argumentum antea tractarunt, in hanc rem esse allata diffiteri nolumus, quod nec ipse diffitebitur Autor, qui illorum rivis arva sua rigavit. In certamine causae sacramentariae parum novi ab Autore allatum est, quod lectoribus exteris salivam movere posset, quin potius e fontibus Seckendorffanis ac Loescherianis, Autori vel parum vel planè non degustatis, nos praesidiis multo firmioribus gaudere persuasum habeinus ARMOLDI ROTGERSII, JC. ET ANTECESsoris Apodicticae Demonstrationes ad illustrandum Jus Romanum. Volumen Primum. Cujus Liber Primus exhibet Commentarium ad successionem legitimam, secundum dispositionem Novellae iis, secundus tres diatribas continet. ηδρ σει ε ετ ἐν τῇ δὲ τρίLugduni Batav. apud Theodorum Haak, 1727. 4. Alph. 5 pl. 16.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 304","label":"ABRAHAMO RUGHAT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/304"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 306","label":"ABRAHAMO RUGHAT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/306"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}