{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 305-2","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 305-2","ref":"305-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/305-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/305-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/305-2.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Haec vero quocunque aliis loco habeantur, istud tamen constanti & universali omnium saeculorum traditione existimatum fuit, praeter Romanum Vespasiani, de quo supra dictum est, quatuor extra urbem alia celebritate nominis operisque magnificentia olim miraculo fuisse Amphitheatra; Veronense scilicet, Capuanum, Polanum (Istriae civitatis Pietas Julia antiquis nuncupatae) atque Nemausense. De Polano libro secundo; de Veronensi postea dicetur; Nemausensis nuper demum descriptionem dedit Cel. Montfauconius in Antiquitate explicata Tom. III p. 266, ex qua verisimilius videtur Autori nostro, simplicis nominis illud theatrum magis, quam Amphitheatrum fuisse; Capuani denique historiam ex lapidis cujusdam fragmento, non longo abhinc tempore ibidem effosso, & eruditis Mazochii Commentariis illustrato cognoscimus, unde scilicet patet, fuisse illud non multo post Romanum Vespasiani aedificari coeptum, ab Adriano instauratum, & ab Antonino Pio dedicatum. Polani & Nemausensis conditores & fata sive Scriptorum sive lapidum testimoniis destituti ignoramus. Unum superest Veronense, cujus descriptioni reliqua libri primi pars ab Autore nostro fuit destinata. De illius aetate duplex potissimum circumlata est hactenus sententia; quum alii ad Augusti, alii ad Maximiani tempora Veronensis Amphitheatri initia referrent. Utrique vero salsi fuisse manifeste deprehenduntur. Quis enim credere possit, Augusti aevo in Colonia, qualis Verona est, Amphitheatrum ex marinore excitari coeptum esse, quo ipsa hactenus, ligneo contenta, princeps Roma caruisset, & intequam, quod superius monstratum est, ejusmodi aedificii exemplar primus Vespasianus proposuisset? Maximiano autem imperante quae fuerat temporum deplorabilis conditio, Italiae status maxime afflictus, & bar ari incursionem minitantes, artium item, aedificatoriae impri. nis, hoc saeculo ad occasum declinatio, & quae plurima sunt ejus generis argumenta, vix tulisse, immo nullatenus cuivis","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 304-2","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/304-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/304-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 305-3","label":"Cap. XI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/305-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/305-3"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}