{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 306","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 306","ref":"306","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/306","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/306.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"ANimadversionum ad jus Quiritium illustrandum tria se seAcisse Volumina, ait Vir Clarissimus, eaque orsum a castigatione interpretatione trium Novellarum, ac veri sensus indagatione. Alteram enim passim male acceptam, alteram nondum, ut oportuerat, expeditani, hanc vero praesentem 118c. 1, 2, 3, ne intellectam quidem fuisse. Post praeliminaria igitur Capitis I, II, III, recte observat Cap. IV. §. 2, Valentinum Forsterum circa tempus promulgatae hujus Constitutionis arripuisse annam sextum indictionis XVI, Christi 528, pro anno sexto Indictionis XVI, qui est annus Christi 543. Imperii Justiniani 17, vel Christi 544. Imperii 18, qui verus demum est index Legis hujus conditae. Diversos nunc modos succedendi in hereditate ab intestato recenset Noster Cap. V. Aut enim unus succedit, aut plures. Si unus, necesse est, ut reliquos, quibus praesertur, excludat vel ratione ordinis, vel jure proximitatis graduum.) §. 5. Si plures simul, tunc succedunt vel in capita, vel in stirpes, vel in lineas, vel in alias certas ac legitimas partes, in nonnullis casibus a Lege speciatim designatas. §. 7 & 19. Jam ad textum Novellae. In hac successio cognationum ab intestato tribus cognoscitur ordinibus, descendentium, ascendentium, collateralium: ibique tribus absolvitur Novellae capitibus. De prima parte ordinis primi agit Noster Cap. VI. Atque de Descendentibus ait §. 5, eos, etiamsi in gradu remotiori defuncto conjuncti fuerint, praeferri ipsi ejus patri, (quamvis hic eum grada primo contingat;) jure scilicet ordinis descendentium. Quoties enim praelatio fit ratione ordinis, graduum proximitas, etsi tacite subaudiatur, non attenditur. Neque id fieri auxilio juris repraesentationis. Loqui enim Imperatorem de uno descendente, ει τῆς τοῦν, si quis descendentium intestato morienti superfuerit; cujuscunque gradus. In unius autem succedentis persona non posse consistere jus repraesentationis Jure Romano, sed seniper ad illam requiri successionem in stirpes, ut ejus deindè occasione locum habeat.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 305","label":"ABRAHAMO RUGHAT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/305","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/305"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 307","label":"ABRAHAMO RUGHAT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/307"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}