{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 311","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 311","ref":"311","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/311","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/311.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Evangelio nihil inveniri, quod contra aut supra rationem esset, nec ullum caput doctrinae Christianae verbis proprie sumtis mysterium vocari posse. Percellebat rei novitas omnes, praeter meritum quidem, ut Autori nostro videtur, qui de vocibus saltim litem hanc fuisse contendit. Censet enim ex Tolandi sententia mysterium semper eo sensu in N. T. adhiberi, ut significet rem, quae in se intelligi possit, de qua tamen absque peculiari revelatione haud constet. Ipse Tolandus asserto huic fidem facturus in omnia N. T. loca inquirit, ubi vox mysterii occurrit, unde colligit adhiberi illam 1) pro Christianae fidei Evangelio in genere, utpote quod gentibus plane ignotum olim, a Judaeis vero imperfecte admodum intellectum fuerat, 2) pro quavis re sub parabolae aut aenigmatis schemate tradita, 3) denique doctrinae Christianae capita quaedam data occasione ab Apostolis revelata, manifestata seu evoluta mysteria dici. Ut argumentum hoc magis illustraret, observaverat Tolandus, illa naturae phaenomena, quae prorsus ignota nobis sunt, mysteria haud vocari, neque illa, quae, licet in sensus incurrant, explicare tamen haud valemus; eodem igitur loquendi genere in sacris quoque utendum esse, cum revelatae religionis doctrinae aeque intelligi a nobis debeant, ac naturae effectus, qui sensus incurrunt, licet causam eorundem ignoremus. Quam enim diversa haec duo sint, mirabiles naturae effectus, & quae in sacris literis narrantur mysteria, singulari libro se demonstraturum, atque peculiarem ac rationi consonam expositionem mysteriorum Evangelii, quae vulgo creduetur, se daturum mox esse pollicebatur. Monebat simul, si adversariis suis placeat, mysterium vocare, quicquid intelligi a nobis aut plane nequit, aut cujus mancam valde habemus ideam, se facile passurum totidem, quot cuique videatur, in sacram religionem invehi mysteria. Fuse hic contendit Autor, non nisi de verbis hanc a Tolando motam litem fuisse. Sed videant alii, an apte satis hoc argumento pro ipso deprecetur, quod Tolandus dus pollicitus sit, se daturum aeque claram mysteriorum Evangelii expositionem, ac Philosophus naturae phaenomenorum suppeditare queat; & quod Theologi plures secundum rationem summum SS.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 310","label":"A COLLECTION OF SEVERAL PIECES OP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/310"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 312","label":"A COLLECTION OF SEVERAL PIECES OP","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/312","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/312"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}