{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 325","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 325","ref":"325","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/325","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/325","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/325.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Ulpianus Jus Naturae definit per id, quod natura omnia animalia docuit, faciens idem jus hominum ac omnium animalium commune idemque immutabile. In subsidium igitur vocatis principiis, quae in philosophi a prima traditurus est, nunc quidem sub praelo sudante, inde deducit in sensu Ulpiani Jus Naturae eam esse determinationem actionis, cujus ratio in natura animali seu essentia homini cum brutis communi continetur, ut adeo Jus Naturae multo arctioribus limitibus constringatur in Corpore Juris Civilis, quam vulgo fieri solet. Multa hic traduntur lectu non injucunda, sed quae intra atctos recensionis limites coarctari non possunt. Ostendit inter alia usum definitionis Ulpiani, quam regulis logicis conformem probat, in investigando jure Naturali, addita cautione, ne quis pro vitiosis habeat, quae rite expensa nullo vitio contaminata sunt. Egr. Canis catuliens vulgo censetur lasciva, quod promiscue admittat canes mares, uno alteri in coitu immediate succedente, propterea quod mos istiusmodi summam arguat in humano genere salacitatem: sed minus recte. Etenim omnibus rite expensis ex canum more, methodo Autoris haec deducitur propositio determinata: Si foemina uno coitu sufficienter impraegnari nequit, mare tamen tantummodo ad impraegnationem, nequaquam vero ad educationem habet opus; promiscuus concubitus licitus est, ac tam diu continuandus, donec impraegnatio absoluta. Jam cum casus hic non occurrat in genere humano, nec promiscuus concubitus in idem convenit: cum vero idem obtineat in canum genere, nil in eodem vitii habet. Similiter demonstrat per definitionem Juris Gentium, quam Gajus dedit, Jus Gentium esse eam actionum determinationem, cujus ratio in natura humana, seu essentia & natura homini propria continetur, & Jus tandem Civile vi definitionis Gaji esse eam actionum determinationem, cujus ratio in civitatis cujusdam statu singulari continetur. Ceterum monstrat, quomodo ea, quae Ulpianus de modo efficiendi Jus Civile concise tradit, cum iis conveniant, quae ipse de hoc argumento in Politica uberius exposuit, tandemque docet, quousque sibi conveniat cum Ictis Romanis. Tertio loco sequitur Dissertatio de differentia intellectus Systematici & non Systematici. Ille est, qui propositiones universales connectit; hic vero, qui eas non connectit. Connectuntur propositiones, si aliae per alias tanquam per principia demonstrantur. Veritates universales inter se connexae Systema doctrinarum constituunt, quod vero nomine sic appellatur, judicè Nostro.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 324","label":"HORAE SUBSECIVAE MARBURGENSES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/324"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 4-4","label":"HORAE SUBSECIVAE MARBURGENSES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/4-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/4-4"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}