{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 34-2","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 34-2","ref":"34-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/34-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/34-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/34-2.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Nec vero praetermisit, quae vel diligentiam Autoris effugerant, vel in quibus ab ejus traditis rectius disceditur, aut ubi fortioribus argumentis utendum esse sentiebat, in quibus licet alii jam studium posuerint, ipse tamen meliorem plerisque lucem affundere, aut clarius exculta novisque rationibus munita studuit efficere, quin & recens attulit haud pauca, & veterum sapienter dicta copiose adscripsit. Enimvero id imprimis superesse videbatur, ut Juris naturalis doctrina magis ad usum & intellectum legum civilium, Hebraearum, Graecarum, maximeque Romanarum, applicaretur, quo plenius tandem appareret, eas non vana hominum existimatione, sed ratione arteque constare. Quod si iisdem, inquit Noster, ex aurea illa simplicitate naturali, sicubi conveniunt, robur ac pondus addamus, ubi vero ab ea discedunt, ex vario Reipublicae statu diversisque motibus animorum, discriminis rationes investigemus, spes erit, posse corpus Juris civilis, ex tot millenis centonibus male consutum, suaque dignitate orbatum, uno rationum vinculo iterum copulari, & quodammodo nitori suo restitui. Hunc itaque praeclarissimum longe laborem attulit Vir doctissimus ad Juris prudentiam univer salem, ut hujus in jure civili usum, simulque juris civilis in Rudio juris naturae abusum luculenter monstraret. Hac solicitudine, in singulis juris naturalis capitibus & argumentis, juris positivi placita & sententias Juris consultorum diligenter contulit, eaque, quae sunt ex proprio jure naturali, quod humana ratio inter omnes gentes constituit, ab iis, quae diverso sensu juris & rationis naturalis, & naturalia esse, in jure civili dicuntur, pariterque ab iis, in quibus jus Romanum quasi scriptam rationem imperiti crepant, accurate discrevit. Quam vero beata foret Juris prudentia, quando eadem via incedere nunc aliis allubesceret, ac, veterum exemplo philosophari pergerent Juris consulti, quo rationes juris civilis verae, & excellentia juris naturae, & fines legislatoriae potestatis, una cum legum ferendarum prudentia, in pleniori tandem luce collocarentur! Ceterum de ipso libelli Pusendorfiani contextu ejusque lemmatibus appositis indicandum est, repraesentatam esse emendatissimam editionem, quae anno abhinc sexto prodiit. Trajecti ad Rhenum. Accesserunt in calce celeberrimi in Academia nostrate quondam Antecessoris, Gerh. Gottlieb Titii, nostri per plures annos in recensendis Juris scriptis Collegae fere unici, Observationes, non solum propter earum in Belgio raritatem, sed & propter praestantiam & conspicuam ad libellum Pusendorfianum utilitatem.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 33-2","label":"SAMPUFENDORFII, DE OFFICIO HOMINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/33-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/33-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 35-2","label":"SIEGM. REICH JAUCHII, IGMISENENSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/35-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/35-2"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}