{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 353","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 353","ref":"353","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/353","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/353.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Sed tamen & sua laus manebit sectionem hypogastricam: quippe quae magis accommoda, ubi vesicae inhaeret corpus quoddam cylindricum: e. g. pars cateteris fracta: digitis enim facile poterit eximi. Art. IV determinat conditiones, in aegris, ita secandis, requisitas. Objiciunt 1) capacitatem vesicae dubiam. Quae vero & copia urinae emissae, & motu cateteris in illa, intelligitur. Omnium optima huic sectioni est capax, facileque extensilis vesica. 2) Aiunt, per injectionem, saepe τόνον demi detrusori urinae. Id cavetur, si aequalis urinae emissae aquae quantitas injicitur. Difficulter ergo fiet operatio, vesica callosa: in iunioribus facilius, in obesis difficulter instituetur. Si seminae parvus calculus: felicius uteris magno apparatu: contra vero, si magnus fuerit calculus. In vesicis ulcerosis, & ubi sabulum in vesica, apparatus magnus rursum praestat. Artic. V solvit objectiones, contra sectionem hypogastricam factas. Dixeris 1) laceratum iri ventrem, & exitura intestina: sed hoc dubium jam solutum supra: 2) objicit Collot, in hac sectione nil fixi esse, quod sequatur operator: ast viam monstrat primo inflata vesica; post vero index. 3) Difficilem fore excretionem lotii, quia cicatrix lineae albae adhaeret; non ergo superatum iri vesicae collum. Respondet, hoc incommodum cum tempore cessaturum esse: quod & longe minus incontinentia urinae perpetuae, quae apparatum magnum sequitur. 4) Si plures calculi, vel labulum in vesica; remansuram novi calculi materiem: sed calculi digitis, sabulum vero vel cochleari incurvo, vel spongia, vel injectionibus eximi possunt. Accedit, quod, qui calculum gerunt, sabulum non habeant. Ne vero injecta in cellulosam vesicae substantiam se insinuent, suadet, ut vulneris labia, indice sinistro, paullulum replicentur. Articulum finit historia rustici, ab alio rustico tonsore in Helvetia A. 1727 feliciter secti. Pars ultima exhibet literas Winslow ad Autorem, in quibus varia, circa fabricam partium, quas illa operatio concernit, aliaque notantur. Perscripsit Douglass ad Winslow, licet sectionem hypogapogastricam feliciter exercuerit, neminem tamen amplius eam sibi adhiberi velle: se ergo offert, in Gallias iter facturum, & in Xenodochiis experimentis, tam in vivis, quam in cadaveribus capiundis, illam probaturum esse.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 352","label":"TRAITE’","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/352","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/352"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 354","label":"TRAITE’","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/354","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/354"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}