{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 356-2","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 356-2","ref":"356-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/356-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/356-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/356-2.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"RECENSIO OPERUM VARIORUM JO. TOLANDIcontinuata. Conf. Act. Erud. A. 1729, M. Jul. pag. 308. CUm vitam Tolandi partim in adversariorum ejus, ut de veritate constet, partim in asseclarum gratiam, ne omnia ex odio in ipsum profecta criminentur, quae candidi ac nullis partibus addicti viri de eodem retulere, uberius nuper enarraverimus; ut scriptorum quoque ipsius, duobus his voluminibus comprehensorum, notitiam Lectori impertiamus, par est. Varia illa sunt, atque ad diversas admodum eruditionis partes spectantia, ubi modo Criticum, modo historicum, modo politicum agit, semper tamen in eo sibi constat, ut nullam elabi patiatur occasionem, saepe vero eandem solicite venetur, qua inveteratum in sacri ordinis viros odium prodere queat. Nec dubium fere est, eo consilio ad scribendam uberiorem Druidum historiam, cujus specimen primo inter Opuscula haec loco comparet, animum ipsum applicuisse, quam ut sub Druidum nomine omnes cultus divini ministros, cuicunque demum addicti fuerint religioni, liberius exagitare posset. Dignum sane argumentum est, quod in patriae historiae gratiam solicite excutiatur, ne in alienis nimium versati, hospites domi videamur, cum prolixis atque innumeris de antiquo rerum sacrarum & Philosophiae apud Graecos Romanosque statu operibus, perpauca de majoribus nostris scripta, praeter ea, quae nuper Rowlandus in Antiquitatibus Monae, de quibus in Actis his Supplem. T. IX Sect. X diximus, commentatus est, opponere valeamus. Iis autem ad negotium hoc subsidiis instructus accessisse videtur Tolandus, ut pauci in eo pares ipsi videantur, partim ob insignem linguarum vel plane obsoletarum, vel perpaucis notarum, Celticae, Hibernae, Scoticae, Danicae &c.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 356","label":"TRAITE’","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/356","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/356"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 357","label":"RECENSIO OPERUM VARIORUM JO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/357"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}