{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 358","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 358","ref":"358","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/358","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/358.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Summam igitur apud Germanos isti sacerdotes tenebant potestatem & non solum omnis aequitatis rectique penes illos arbitrium erat, sed cerimonias quoque ac ritus sacros, prout ipsorum commodum exigebat, instituebant ac definiebant. Quos partibus suis non favere suspicabantur, eos sacris arcebant ac diris devovebant, hoc quidem successu, ut tam privati homines quique ab omni honestorum civium commercio excluderentur, quam ipsi quoque Reges ac Principes majestate sua dejicerentur. Ipsorum erat, populum in bellum concitare, atque pacem, etiamsi publicae rei ignomini sam, sancire; a militia tamen exemti erant ipsi, atque ab hostibus quoque sacrosancti habebantur. Mirum itaque non est, excelsa quaevis ingenia in ordinem ipsorum delecta fuisse, licet neminem, nisi post probatam per integros saepe viginti annos fidem, admitterent. Erat autem ordinis hujus tanta apud omnes existimatio, ut non inusitatum fuerit, Regum & Principum cujusvis gentis liberos curae & institutioni ipsorum commissos, quos callide ita assuefaciebant artibus suis, ut per omnem vitam sacerdotum commodis addictissimos se praeberent. Haec dum fusius exponit Tolandus, rogat Lectorem, nem, si forte similitudinem aliquam inter mores sacerdotum paganorum, atque virorum nonnullorum inter Christianos sacro ordini adscriptorum deprehendat, suspicetur, aut aliis persuadere satagat, studio haec a se compilata esse, ut ordini sacro insultaret, cum insolitum non sit, Christianos passim gentilium vitiis inquinari. Magicarum quoque artium praesides ac arbitri Druidae habebantur, & hodienum Hibernorum sermone vox Druida, quae Magum designat, recepta est, sicut & ipsa magia Druidismus vocatur. Symbolum artis magicae, quam profitebantur, erat lituus, quem manibus gestabant, atque ovum auro inductum, ex collo ipsorum pendens. Vestitu quoque ab hominibus aliis distinguebantur; solebant enim sex colores tunicae. suae intertexere, cum Regi ac Reginae septem saltem, Principibus quinque, urbium & muni mentorum custodibus quatuor, belli ducibus tribus, militibus duobus coloribus vestimenta distinguere, plebi vero reliquae non nisi unicolori habitu incedere sas esset. Praeterea non illis, sicut reliquis ex plebe, licebat capillos alere, cumque plebeji homines harbam in superioribus duntaxat labiis gererent, Druidae promissam in mento prae se ferebant.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 357","label":"RECENSIO OPERUM VARIORUM JO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/357"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 359","label":"RECENSIO OPERUM VARIORUM JO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/359"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}