{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 360","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 360","ref":"360","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/360","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/360.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Faidh enim in libris Hibernorum adhuc prophetam denotat, nec alia desunt Autori argumenta, ex genio linguae istius petita, quae satis arguunt, quam peritus in arte Critica hujus generis sit, quae studiose omittimus, cum paucis gratem fore conjiciamus vocum barbararum strepitum, a quibus causae hujus cognitio pendet. Illi Celtarum Feids Physicam inprimis excolebant, atque naturales res scrutabantur, in quo scientiae genere longe admodum progressi erant. Auguriis quoque aut conjecturis, quae futura essent, praedicabant, prout Cicero de Divinat. Lib. I Cap. XLI, quendam Divitiacum ex augurum inter barbaros numero, qui ipsi innotuerat, summis effert laudibus. Breviter deinde de doctis inter gentes illas foeminis, sive Druidi sis, quae in Druidum scholis educatae ac eruditae fuerant, disserit, atque ut probet antiquam Gallorum linguam non nisi filiam prisci sernonis Hibernorum fuisse, speciminis loco prolixam disquisitionem de Hercule illo Ogmio exhibet, quem a se in Gallia vi sum Lucianus commemorat. Narrat ibi, Herculis hanc statuam retulisse imaginem viri exiguo corpore, atque senio consecti, quem multitudo hominum sequebatur, qui licet sponte succedere viderentur, subtilibus tamen atque oculorum aciem fere fugientibus catenis trahebantur, quae ex auribus ipsorum exeuntes in mucrone linguae Herculis alligatae erant. Lucianum insuetam effigiem miratum adstans nonnemo ex Druidibus docebat, Herculem apud Gallos non ut apud Graecos virtutis ac roboris, sed summae eloquentiae symbolum esse. Anxie Critici scrutati sunt, unde Hercules ille Ogmius dicatur, & cui potissimum genti vox illa originem debeat, pluribus, quos Autor adducit, eandem apud Phoenices aut Orientis populos frustra quaerentibus, cum diserte Lucianus affirmet, vocem Oginius Celticam esse. Denotat vero vox illa ex Tolandi sententia secreta literarum, in specie ipsas literas, &, quae inde pendet, eruditionem, unde orationis vis ac robur nascitur, ita ut Hercules Ogmius idem sit ac Hercules eruditus, aut Hercules doctrinae protector.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 359","label":"RECENSIO OPERUM VARIORUM JO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/359"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 361","label":"RECENSIO OPERUM VARIORUM JO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/361"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}