{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 365","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 365","ref":"365","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/365","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/365","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/365.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"Sequuntur literae quaedam e Plinio selectae, in Anglicanam linguam a Tolando conversae, cum descriptione loci illius in Anglia, qui Epsom vocatur, ex medica virtute salis, quod ibi praeparatur, per omnem Europam notissimi. Insequenti tractatu de primitiva ecclesiae Christianae constitutione agit, atque in eo arbitrium controversiarum ecclesiasticarum, quibus orbis jam dividitur, sibi arrogat. Urget inprimis, quantum a Christi & Apostolorum prima institutione Christianismi passim nunc recessum sit, atque Clero gravissima subinde accusatione insultat, hacque egregie utitur occasione, omne virus suum in sacri ordinis viros evomendi. Singulis Capitibus de Christiana religione in genere, de ecclesia ejusque diversitate, de Synodis & Conciliis, de signis ecclesiae verae externis, de ordinatione atque variis ministrorum sacrorum ordinibus, de divini verbi oratoribus &c. agit, atque nec pontificiis nec Anglicanae ecclesiae addictis parcit. Quorum interest penitius Tolandum cognoscere, ii multa ex Opusculo hoc de animi ejus cogitatis, quae alibi aut obscure elocutus est, aut dissimulavit, discere poterunt. Inde propositum singulari Dissertatione explicat, quod olim instituerat, evulgandi singulis hebdomadis, secundum formam Diarii eruditi, schedulam, eaque certum aliquod ethicae vel politicae caput enarrandi. Consultationi huic Opuscula quaedam statum publicarum in Anglia rerum spectantia subjunguntur, vel ab ipso exarata, vel inter schedas post mortem inventa, manu Tolandi passim notata, quorum varium scopum explicare, nimis hoc loco prolixum foret. In Dissertatione, quam inscripsit Medicina absque medicit, omnem bilem suam in medicos exonerat. Cum enim","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 364","label":"RECENSIO OPERUM VARIORUM JO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/364","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/364"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 366","label":"ACTA ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/366","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/366"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}