{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 378","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 378","ref":"378","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/378","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/378","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/378.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Illi enim his locis, quae aliter in veseribus libris leguntur, certatim imminere, cetera vero, sive plana, sive obscura sint, nisi singularis quaedam Quo pacto in pleconjectura stimulet, secure negligere solent. risque auctoribus, post tot notas & animadversiones, tot foeda vulnera remanserunt, ut bene multa reperiantur, in quibus persanandis medica manus se exerceat. Eadem Papinii nostri fortuna fuit, & in tanta membranarum inopia esse debuit. Egerunt quidem Bernartius, Morellus, Lindenbrogius, Barthius, potissimum autem Gronovius, quod bonos agere oportet interpretes: multa tamen aut non tetigerunt, aut ita acceperunt, ut modo rei natura, modo latinitatis & poeticae elegantiae ratio lectoris suffragium impediat. Unde nos quidem minime miramur, si Cl. Marklandus aliquando in his Silvis quingenta loca non intellexerit. Quam vellemus autem Cl. Editori bene multae membranae ad manus fuissent, quarum defectus, ut vidimus, inprimis Statio fraudi fuit! utinam vel Parisiensis illius MS. Codicis, quem tractaverat Thomas Bentlejus, varias lectiones esset consecutus! Quod cum non licuerit, consuluit tamen Editiones Venetam 1472, fol. Parmensem 1473, Romanam 1475, & ex iis operae pretium tulit: Ceterum, quidquid deerat, fagacissimo suo iagenio implevit, & loca plusquam ter centum, quorum alii viri docti nullam rationem habuerunt, ex sola conjectura restituit, partim sensu praeeunte ac necessario postulante has emendationes, partim literis & calami ductibus ad veram lectionem viam monstrantibus. Has emendationes textui inseruit, alias vero plures textui subjecit: ex quibus tamen nonnullas pro adeo certis habet, ut eas pariter, ac alias quasdam, ad centum fere numero, quae nondum in contextu leguntur, singulari tabula Statio restituere jusserit: alias denique conjecturas in Notis, quae separatim post contextum habentur, proposuit. Quaedam ex his ita comparatae sunt, ut quam facilis librariorum lapsus & proua gorcorruptio fuerit, statim in oculos incurrat, vel propter similitudinem syllabarum atque literarum. Sic Lib. III, Ecloga I, vers.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 317-2","label":"P. PAPINII STATII SILVARUM LIBRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/317-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/317-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 379","label":"P. PAPINII STATII SILVARUM LIBRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/379"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}