{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 384","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 384","ref":"384","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/384","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/384","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/384.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Hic Cl. Marklandus quis mihi, inquit, explicabit, quid sit nuberapinae? Ne dubites, quin scripserit Statius: sacrae placeat sibi laude rapinae. Pace viri optimi dicere liceat, hic acumen consuetum desideramus in ista emendatione, quam tamen textui inmissam videmus. Nec sensus satis respondet nexui orationis. Quid enim aliud esset Ida sibi placeat laude rapinae, quam propterea sibi placeat, quia rapinam quamcunque commisit? Hunc sensum omnia ab Cl. Marklando producta loca confirmant. Et si maxime in alium sensum trahi posset illud laude rapinae, tamen eo ipso, quod alia sententia verborum facilior & magis aperta est, emendatio non parum affligitur. Vulgata lectio, ut nobis videtur, sana est, neque de commoda interpretatione desperabimus, quanquam & Heinsius ad Valer. Flaccum Lib. I, v. 706 locum non recte intellexerit. Agit ista Ecloga de Coma Flavii Earini, h. e. de prima lanugine pueri, qui Pergami natus erat, & cujus coma praesecta Pergamum mittebatur, ut Aesculapio illic dedicaretur: ut solebant in urbe potissimum natali deo cuidam comam consecrare. Jam comparat Pergamum, ut de Earinus, & Idam, ubi Ganymedes adolevit, primamque comam posuit. Haec itaque sibi placet nube rapinae sacrae, h. e. coma Ganymedis a Jove rapti. Qui sensus & apertus est, & oppositioni atque toti argumento optime respondet. Fraudi fuit viris doctissimis vocabulum nubes, quod Statius pro coma posuit, quia caput tegere & obnubere solet. Reperimus tamen nubem de coma apud eundem Statium Lib. VI Theb. v. 584: attamen illi Jam tenuem pingues florem induxere palaestrae, Deserpitque genis, nec se lanugo fatetur Intonsae sub nube comae. Sic praecise nubes pro caesarie occurrit apud Lucanum Lib. VI, V. 625, ubi Erichtho: Maestum tecta caput squalenti nube pererrat Corpora caesorum, quae antea paullo clarius v. 518 videbatur Impexis onerata comis. Minus nunc dubium erit nubem sacrae rapinae, esse comam Ganymedis.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 383","label":"P. PAPINII STATII SILVARUM LIBRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/383","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/383"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 385","label":"P. PAPINII STATII SILVARUM LIBRI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/385","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/385"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}