{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 397","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 397","ref":"397","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/397","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/397","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/397.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Uem stili Gallici puritas & rerum mirabilium varia narSratio praecipue delectat, is librum hunc quavis laude dignum esse haud negabit. Non enim ipsum Hieronymi Lupi iter tantum, cujus versio vix quartam totius Voluminis partem occupat; sed Dissertationes praesertim & relationes a Grandio adjectae, nitide sane & eleganter conscriptae sunt, multaque curiosorum hominum, & quae de longinquo narrantur avidorum, palatum excitantia continent. Quod si vero de historica veritate quis magis solicitus sit, quam de historiae ornamentis, is, vel Lupi vel Grandii narrationes usque quaque sibi satisfacturas, nos quidem sponsores non habebit. Zelus, quo uterque Societatis & Religionis suae gloriam promovere studet, humanae fortassis naturae condonandus est, quae ejusmodi maculas parum cavit: Quis vero non miretur Grandii audaciam? Qui cum in Praefatione hujus libri, se linguam Abissiniorum strenue ignorare confiteatur, nihilo tamen minus tot Dissertationes opponere non dubitavit excellentissimo Ludolpho, quo Europaeorum neminem linguam istam magis calluisse, ipso Grandio, p. 223, idem affirmante, constat. Uter eorum rem acu tetigerit, Lectorum judicio definiendum relinquimus, quae libro nostro contineantur, summatim recensuisse contenti. Post Praefationem Grandii, quae laudibus & elogiis R. P. Hieronymi Lupi vulgo Lobo dicti unice referta est, exhibetur statim historia duplicis itineris in Abissiniam a Lupo instituti, quorum primum, A. 1621 susceptum, plane irritum fuit: alterum anno sequenti inchoatum, Lupum quidem in Abissiniam perduxit; sed religioni catholicae inter Aethiopes & Abis sinios propagandae parum profuit. Horum itinerum historiam excipit Grandis continuatio relationis de Abissinia, usque ad A1705.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 396-2","label":"VOYAGE HISTORIQVE DABISSINIE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/396-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/396-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 398","label":"VOYAGE HISTORIQVE DABISSINIE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/398","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/398"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}