{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 428","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 428","ref":"428","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/428","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/428","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/428.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Aegialeum Sicyoniorum regem Mosi σύνχρονὸν facit assentientibus plurimis Patribus ecclesiae: sed forsan illi errore Josephi, qui contra Apionem contendit, egressum Israelitarum ex Aegypto mille annis bello Trojano esse antiquiorem, seducti sunt; quem tamen errorem recte Eusebius confutavit. Ex Argivorum vero Regum serie recte Apidem Cl. Wesselingius rejicit: quod tamen etiam Marshamum, in Chron. Saecul. VI fecisse noverat. Ceterum in Autoris errores, quando quidam occurrunt, humaniter animadvertit, eruditeque eos corrigit: difficile enim in tanis antiquarum rerum tenebris non aliquando impingere. Emendavit & quodammodo monumenta veterum, ut inscriptionem illam in Edm. Chis hull Antiquit. Asiat. p. 146: ΚΑΙ ΠΕΡΕΙΣ OEOT ETMENOY APITTAIOY; ex qua patere arguit Chishull, Eumenem Pergami regem a successore suo Attalo Deorum numero suisse adscriptum: at Noster pro ἐνμενοῦ reponit ευμενοῦς, ita ut de solo Aristaeo benigno, ab Arcadibus culto, sermo sit. Dissensum quoque suum Cl. Vesselingius ab aliis eruditissimis Viris solidis argumentis vindicat. Ita M Titium ab Montacutio male ex Praesidum Syriae catalogo expunctum festituit; ὄγκαν Minervam esse, ex Scholiastis etiam & iliis autoribus contra Seldenum monet. De Eclipsi Solis in plenilunio tempore Christi facta, erudite disputat; & circa Phlegontis Tralliani testimonium varia dubia movet, inprimis contea eos, qui libenter hujus & Sinensium testimoniis tanti momenti argumentum fulciunt. In hac enim causa non e re Christianorum esse videtur autoritas paganorum: praesertim cum de universalitate hujus Eclipseos non satis constet. Nuperrime constituerat quidam eruditus nodum controversiae de Hellenistis, cum solvi non possit, tandem aliquando secare; eumque in finem in Act. VI pro Ἑλληνιστὰς legerat Ἐλενιστὰς, quibus eos Judaeos designabat, qui cum Helena Adjabenorum regina sacra faciebant. Hic ostendit Messelingius, Helenam postea demum Claudio imperante ad Judaeorum sacra accessisse. Haec speciatim ad animadversiones Cl. Wesselingii cognoscendas sufficiant. Generatim vero nosse proderit, plus soliditatis eas, quam molis habere. Viam enim aperuit, qua Lector incedere tuto posset, & plura meditandi occasionem paucis verbis suppeditavit.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 427","label":"ERDIORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/427","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/427"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 429","label":"HISTOIRE DE LA VILLE DE PARIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/429","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/429"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}