{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 455","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 455","ref":"455","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/455","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/455","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/455.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"de Schwerin, & post eum Christophoro Hendreichio, Potentissimo Borussiae Regi non ita pridem a Bibliotheca; praeter ceteros autem Ernesto Marting Plarrio, eidem Serenissimo Regi a Consiliis aulae & bellicis. Hic enim non tantum a se collecta & cum diversis exemplaribus collata, praemissis quoque argumentis illustrata & secundum annorum seriem collocata Leuthingeri Commentaria aliaque ejusdem Opera editurum, sed etiam vitam & adversus censuras male volorum vindicias, notulasque breves & indicem locupletissimum additurum se recepit. At enimvero iot egregiis destinatis non favit sortuna, neque satisfactum est desideriis, eruditorum, donec consilium edendi Scriptores rerum Marchicarum caperent haeredes Zimmermanni; qui Tomum hunc primum emendate, typisque recentibus nec detritis describi & nomina locorum diverso a ceteris charactere, quem cursivum vocant, hominum vero nomina majusculis literis exprimi curarunt. Leuthingeri libros singulos argumenta non tantùm praecedunt, sed etiam, pro commodiore legentium usu, in margine suo quaeque loco adjiciuntur: anni vero, quorum historiam exponit Autor, ad oram singularum paginarum signantur. Diversis alio atque alio tempore, quod collatio variorum exemplarium docuit, partes Operis, epistolis praemissis, inscripserat Autor, quas, ne quidquam desideraretur in hac editione, quod legebatur in priori, singulas atque universas ad calcem Operis conjunctim exhibere visum est. Ordinem non eum, quo primum partes Commentariorum suorum ediderat Leuthingerus, aut quem numeri partium indicabant, sed quem poscebat rerum gestarum series, secuti sunt editores: quamob. rem Topographia utraque, quam in partem septimam rejecerat Autor, reliquis nunc est praemissa. Ut autem qui priori editione usi sunt, aut ab aliis ex illa prolata in recentiori hac evolvere cupiunt, commodius invenire possent quaesita, Tabula in limine adjecta, prior illa cum hac recentiori confertur. Ceterum, ut omnia ejusdem Autoris scripta eodem Volumine haberentur, neque Carmina Leuthingeri omissa sunt, praesertim cum pleraque historici sint argumenti. Accedit vita Autoris, a viro industrio & erudito conscripta, è qua simul pluribus discere licet, quae ad rationem Commentariorum horum, eorumque laudes, censuras, vindiciasque spectant: & observationes quaedam Celeberr.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 454","label":"SCRIPTORUM HISTORIAE MARCHIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/454","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/454"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 45","label":"SCRIPTORUM HISTORIAE MARCHIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/45"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}