{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 459","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 459","ref":"459","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/459","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/459","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/459.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"1583, indeque partem Italiae, Galliae, Hispaniae, Angliae, Belgii, Norwegiae, Daniam, Sueciam, Prussiam, Livoniam, Poloniam, Bohemiam, aliaque regna peragravit, neque usquam sedem figere voluit, lautis etiam hinc inde conditionibus invitatus. Danicum autem iter ei maxime fuit honorificum: libro enim Carminum Friderico Il Regi consecrato, Fridericiburgi laurea poetica & ordinis equestris dignitate est condecoratus. Neque sic tamen peregrinandi desiderium expleverat. Quanquam enim Wittebergae iterum redditus A. 1587, in ordinem redigeret in itineribus a se collecta, atque nonnullas Commentariorum suorum partes publici juris faceret; anno tamen 1592 iterum in Italiam demigravit, atque in Academia Senensi agens, absens Wittebergae, in turbis illius temporis, irreparabilem jacturam Bibliothecae, tanto labore, tantisque sumtibus collectae, fecit. Ab eo tempore plurimam otii partem Wittebergae historiae scribendae impendisse videtur: neque tamen studium peregrinandi, etiam aetate ingravescente, deposuit. A. 1603 enim in Galliam abiisse, 1608 Silesiam perlustrasse, 1606 & 1609 Prussos adiisse, 1610 ad Juliacenses, & 1612 in Daniam demigrasse legitur. Quoties in his itineribus in vitae discrimen adductus sit, quos carceres, depraedationes, vulnera, inquisitiones, expilationes aliaque pericula subierit, e vita Operi praemissa discere lectorem, quam hic pluribus commemorare malumus. Continuis hisce peregrinationibus tandem confectus, e vita discessit Osterburgi in veteri Marchia A. 1612, natus annos 64. Quae de animi ejus indole, de Carminibus, Orationibus & Commentariis inprimis de rebus Marchicis, prodromo tantum Operis, quod animo destinaverat Autor, plenioris atque perfectioris, ejusque sautoribus, editionibus, raritatis causis, stilo, laudibus, invidis & adversariis, censuris iniquis atque indiciis fusius persequitur Autor vitae, quaeque in notis nonnunquam prolixioribus ad notitiam virorum eruditorum Leuthingero coaetaneorum facientia profert; ea hic repetere instituti ratio non permittit Zacha, gachariae Garcaei de rebus pauciora ad nos pervenerunt.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 46","label":"SCRIPTORUM HISTORIAE MARCHIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/46"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 460","label":"SCRIPTORUM HISTORIAE MARCHIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/460","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/460"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}