{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 48.1-4","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 48.1-4","ref":"48.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/48.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/48.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/48.1.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"libris Erotiani potius autoritate cum Foesio niti, quam cum Mercuriali, Lindano aliisque novum ordinem proprio ausu comminisci satius ducet; quosdam tamen libros male a se invicem olim divulsos in sedem suam pristinam restituet, rejectis interea atque omissis iis omnibus, quos supposititios gravique Hippoer, autoritate plane indignos esse liquido inter eruditos constat. Ceterum textus in segmenta divisionem retinebit ex Lindano, ut consulat scilicet lectorum commoditati. Elogia vero Hippoër. ab eodem anxie conquisita studio omittet, quod nullum praestant usum, nisi quod libri molem praeter necessitatem adaugeant. Epistolas tamen Hippocratis cum propter stili venustatem, tum ob rerum gravitatem ab opere non rescindet, utut de earum autoritate acriter adhuc inter eruditos disceptetur. Versionem denique Latinam substituet, quam Foesius & ex parte Zuingerus feliciter dederunt, a se tamen passim interpolatam & emendatam, exterminatis jejunio illis, obscuris & non satis fideliter redditis Calvi atque Cornarii, contra quam Lindanus fecerat, qui posterioris versionem inconsulto textui adjecit. De ipsis Hippocr. Commentatoribus observat, in tam laeta eorum segete paucos omnino reperiri, qui operosis suis Commentationibus ad Hippocratem facilius intelligendum aliquid memoratu dignum contulerint, quum vel meras subtili tates & spinosas quaestiunculas afferrent magnoque nisu solverent, vel nimiis locis parallelis undiquaque allatis lectores defatigarent, vel denique sterilem & exsuccam textus haud bene intellecti paraphrasin proponerent. Haec ne gratis dixisse videatur, ex quavis classe varios nominat Interpretes, ne ipso quidem Galeno et ex parte Foesio exceptis. Postea de boni interpretis & Commentatoris arduo officio quaedam scitu perquam digna praesatus, in causam potissimum inquirit, cur ex omnibus fere utriusque linguae autoribus unus prope Hippocrates adhuc supersit, cui inter tot tantosque sui Commentatores vix unus atque alter contigerit, qui veram ipsius mentem probe perspexerit, sensumque reconditum in clara luce locaverit; istam vero non fine veri specie in id vel maxime rejicit, quod illi, qui in Hippocratem scriberent, vel soli fuerint Medici, qui res saltium sectarentur, verborum interea & stili incuriosi & justo negligentiores, hincque meras tantum & ambagiosas paraphrases concinnarent; vel Medici extiterint aliqua veterum Medicorum lectione quidem imbuti, criticis tamen subsidiis & penitiore Graecae lingnae cognitione non satis instructi, unde loca parallela, nullo adhibito discrimine, ubivis coacervarent, ipsumque nec Autorem nec lectorem multum juvarent.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 47-2","label":"ACTA ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/47-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/47-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 48.5-6","label":"48.5 to 48.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/48.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/48.5"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}