{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 489","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 489","ref":"489","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/489","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/489","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/489.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Longa alioquin feries fabularum ut apud alios, ita & apud Mecklenburgentes de miraculis est, quae in hostiis, seu panibus orbicularibus S. Coenae usui consecratis a credulis sub Papatu hominibus voluerunt observari, qualiaque non unius generis recensere instituit Autor p. 87 sqq. Decantatissima tamen haec inter est fabula de hostia Sternbergae a Judaeis confossa & cruentata, quam & aliorum doctorum quorundam Virorum nostra aetate censuram meruisse meminimus, de quibus ex parte ipse Autor refert: vindicat tamen & ipse sibi prolixum de hoc commento disputandi locum p. 96–136, cumque miraculum hoc novissime defensorem invenerit in Dav. Franckio, parocho Sterobergensi, edita peculiari de hac re commentatiuncula Rostoch. 1721, in 8, hunc ipsum ex instituto etiam sibi h. I. confutandum sumit, postquam idem & factum alias legimus ab Autoribus Annal. Litterar. Mecklenburg. ad A. 1721, P. II. Cap. Ip. 101 sqq. Ab hoc argumento ad varium aliarum reliquiarum recensum iterum redit Autor p. 136, fuitque harum sane magnus quondam ubicunque ferè locorum apud Megapolitanos prorentus, cujus etiam aliquae velut naufragae tabulae in templo Dobernanensi, quod coenobio quondani PP. Benedictinorum celebre fuit, hodienum servantur. Atque non potest non esse jucundum lectoribus, habere integrum hujusmodi apparatum fabularum, quas populo ut placerent, pecunias, nummosque surriperent, excogitandi artem fuisse cucullatorum fratrum dixeris, in qua tamen Qqq","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 488","label":"FRANCISCI WOKENII, S. S. TH. L. ET LL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/488","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/488"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 490","label":"ACTA ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/490","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/490"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}