{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 498","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 498","ref":"498","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/498","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/498","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/498.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Hinc facile ex modo dictis quoque distinguuntur freta cum promontoriis, quae utrinque iisdem adjacent, si memineris fretum d, quod mare B alteri C jungit, appellari fretum Albuquerquii & promontorium boreum e Almeida atque australe F de Cunha, Hinc enim porro intelligitur, g esse fretum de Gama, h vero promontorium Pacheci & i promontorium de Castro; k esse fretum Cortesii cum promontoriis I Pizarri & in Cabral; n denique fretum Cassini & o promontorium Academiae Regiae Scientiarum atque pro promontorium Instituti Scientiarum ac boniarum artium. Descriptio marium in Venere jam circa A. 3666 tentata fuit a Cassino, sed organorum defectu penitus intermissa: neque enim tunc temporis Josephus Campani & Eustachius Dicini telescopia talis amplitudinis elaboraverant, qualis ad maculas Veneris clare conspiciendas requiritur, cum vix ad mensuram palmorum 50 aut 60 focum vitrorum objectivorum protulissent. Accedebat difficultas tubum tantae longitudinis construendi, qui pondere proprio non flecteretur, nec in tanta distantia ocularis vitri ab objectivo curvam lineam circa medium redderet, praesertim telescopio extra situm horizontalem ad spectanda astra elevato. Hujus difficultatis testem adducit machinam duplicem, Romae propositam, unam a R. P. Gottignea, cujus non ignotum in his Actis nomen; alteram a Josepho Campani A. 1684 in hortis Pamphiliis extra portam laniculensem elevatam. Utriusque typum aeneis tabulis incisum oculis lectoris curiosi praesentem sistit. Merito igitur extollit Christiani Hugenii inventum, in his Actis A. 1684 p. 563 descriptum, quo telescopium a tubi optici molimine felicissime libelavit. Cassinus, qui auctor fuerat Campano, ut munificentia Ludovici M. excitatus telescopia 100, 120, 150 & 200 palmorum elaboraret, & per ea ad observatorium regium transmissa alios quatuor Satellites praeter Hugenianum circa Saturnum detexerat circa A.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 497","label":"ACTA ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/497","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/497"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 499","label":"ACTA ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/499","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/499"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}