{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 502","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 502","ref":"502","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/502","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/502","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/502.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"dupliciter infringi possint: vel a resistentia quacunque, in parte ipsa nata: vel, quia à vi principe non animantur, ut sic loquar; (nam se sunt mortuae, & per principem demum fiunt vivae:) hinc & duplex datur morbi genus: particularis & universalis. hoc impeditur vis princeps. Quin & facile praevidetur, qua ratione ex priore nasci possit posterior. Mors est destructio vis principis. Sint enim licet vires omnes partium destructae quae vere ad continuationem vis principis non concurrunt: tamen erit adhuc vita: sed minima. Vitam minimaus ergo definio per continuationem vis principis. Vi vero corporis humani vigente, adest vita maxima, vel perfectissima, id est, sanitas. Pergamus ad Medicinae partium definitiones. Scientia eorum, quae per corpus humanum sanum assumta & applicata externa possibilia sunt, quorum vis vi corporis humani minor est; vocatur φυσιολογία. Qui definiunt per scientiam corporis humani sani, incomplete definiunt. Nam non potes scire possibilia per corpus humanum sanum: nisi cognita ante actione ingestorum ac applicatorum quorumvis externorum in corpus humanum sanum. Scientia eorum quae per corpus humanum, sive sanum, sive aegrum, & externa quaecunque, sive ingesta, sive applicata quomodocunque possibilia sunt; quorum vis vim partis cujusdam vincit: vocatur παθολογία. In παθολογίᾳ ergo debet explicari, quo modo sanum corpus a causis quibusdam determinatis fieri possit aegrum: & secundo, qua ratione ex uno morbo, accedentibus quibusdam externis, nasci queat alius morbus. Quin & inde fluit: recte tractatam φύσιολογίαν & παθολογίαν niti anatomia & actione ingestorum vel applicatorum externorum in corpus cognita. Σημειωτικὴ est scientia ex notis quibusdam cognitis ignotam rationem sanitatis vel morbi determinandi. Enimvero cum notae sint rebus intrinsecae: etiam illae quae statum corporis sani vel aegri aperiunt, per solas quasdam corporis sani vel aegri possibilitates determinabuntur: ut constat ex Logicis: ergo σημείωτικη utique in φυσιολογίᾳ & παθολογία pertractari debet. Atque haec est ratio: quare nec nos singularem illis notis vel signis vindicabimus scientiam. Scientia eorum, quae per corpus humanum, ingesta ac applicata externa, ab intelligente determinata, possibilia sunt; nuncupatur Θsραπευτική. Atque haec generalis definitio & ὑγιείνην includit, si in definitione corpus humanum sanum esse ponas; si aegrum, definiisti Θεραπευτικήν stricte sic dictam.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 501","label":"ACTAERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/501","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/501"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 503","label":"ACTAERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/503","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/503"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}