{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 515","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 515","ref":"515","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/515","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/515","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/515.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Fuere tamen & alia, quibus hic supplementa sufficit Kohlius, meminitque Bibliorum, in aliam quoque dialectum Slavonicam, Polonorum nempe linguam vernaculam, auspiciis tum Principis Radzevilii, tum Henr. Strobandi, Thorun. Consulis, transfundi vulgarique curatorum, quorum exempla tamen coempta ex adversariorum malitia Vulcano tradenda fuerint; cujus rei notitiam e Stephani Hanc memoria seculari translationis Bibl. Lutheri Rostoch. 1643, in 8 edita, libello rarius obvio, hausisse se fatetur Autor p. 201sq. De Glückii etiam supra laudati exacta linguae Rutheno-Slavonicae notitia egregia sunt specimina, quae p. 214 sque ex cantionibus Lutheranorum sub icit, quas tam feliciter vertit, ut verbum verbo respondeat, imo & rhythmi & canendi modus plane conveniat. Libro II alterum, quod sibi sumsit argumentum, historiam nempe Versionum Ephremi Syri, inprimisque Slavonicae, Autor studio haut minori atque accuratione persequitur. Occurrit autem hic Cap. I luculenta de variis operum Ephremi Syri versionibus tractatio, qua §. 2 ostenditur, scripta Ephremi in Syriaca primum authentica lingua esse consignata, ex qua teste §. 3 sqq. in Graecam, Latinam, Arabicam, Aethiopicam, Gallicam & uermanicam linguam, quas habemus, ejusdem versiones tanquam ex primo fonte profluxerint: quem egregium sane literariae notitiae apparatum in tot inter se comparatis ac diligenter expositis editionibus & versionibus dixeris, qualem de Ephremo nullibi eodem loco reperire licebit. Eadem autem industria in Cap. II hujus libri versatur Autor, quod ipsi Slavonicae versioni Ephremi Syri curatius describendae destinatum est. Sistitur autem §. 1 titulus ejusdem ex editione novissima 1761 in sol. eaque omnium, quotquot apud Ruthenos Autori videre contigit, excusorum librorum splendidissima, cujus & rei causas ratioTIt rationesque reddere satagit §. 3, postquam diligentem collationem opusculorum seu Sermonum Ephremianorum in hac & aliis ejusdem Operum versionibus & editionibus reperiundorum, aeque ac enumerationem fingulorum, initio Latinis atque Slavonicis verbis adscripto, §. 2 instituisset: qua etiam re confecta rationes ita subducit, initque calculum, ut quinque omnino sermones Ephremi in Slavonico Codice sibi repertos esse contendat, quorum nec vola nec vestigium in Graecis & Latinis plenioribus alioquin editionibus occurrat; de quibus ut Cap.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 512","label":"J0. PET. KOHLII, IN ACAD. SCIENT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/512","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/512"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 514","label":"J0. PET. KOHLII, IN ACAD. SCIENT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/514","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/514"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}