{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 515-2","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 515-2","ref":"515-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/515-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/515-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/515-2.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"De illa, quam nimirum antiquioris ecclesiae doctores adhibuerunt, cum disserit, non solum ipsam illorum Latinitatem, sed speciatim quoque eloquentiam illustrat atque ostendit, quomodo per ejus abusionem haeresium atque variorum errorum dederint occasionem. De Latinitate veterum Jure consultorum, eaque, quae in Digestis est, ita agit, ut diversa eruditorum judicia de ista recenseat ac quid hac de re sit disputatum, memoret; kis autem dictis, mediam sententiam, quae huic Latinitati nec nimium, nec parum tribuit, commendat Disputat quoque adversus Polycarpum Lyserum, qui pro barbarie aetatis mediae scripsit. Capite secundo, quo Autor tractat de stili cultioris Romani ratione, in hac editione praecepit de argutiis atque acutis loquendi formulis, quas sobrie ac parce a cultoribus verae atque antiquae latinitatis usurpandas esse, monet, hocque exemplis ipsorum veterum scriptorum probat. Quibus auxit caput tertium de praestantia Latinae linguae istamque discendi ratione, observationes praecipue pertinent ad controverfiam de linguae hujus excellentia agitatam, cujus instituit enarrationem, quomodo in Italia dimicaverint eruditi inter se, num lingua Latina, an Etrusca in libris scribendis sit praeserenda ac quomodo linguae Latinae alii nimium, alii vero parum tribuerint. Quid in hac sententiarum diversitate sit statuendum, simul declarat. Inprimis illa capita, quae in se continent historiam grammaticarum ac lexicorum Latinorum, auctiora invenimus. In isto enim, quod agit de Grammaticis Latinis, inter alia uberius disseritur de literis ac pronuntiatione Romanorum deque scriptoribus, qui hanc grammaticae partem illustrarunt: item que de orthographia Romana, cujus historiam copiose tradidit, adeo ut quid inter philologos ac criticos de fundamento recto ac solido hujus orthographiae, de scriptura vocum quarumdam, de signis distinctionis atque apicibus fuerit disputatum, memoraverit. Quod sequitur caput idque quintum de Lexicis Latinis, exhibet nobis pleniorem recensionem illorum, qui scripserunt lexica xica etymologica, nomen latores, glossaria Latina, lexica philosophica: qui exposuerunt de castitate, copia, particulis, proverbiis Latinae linguae. Videmus quoque caput de lectione scriptorum recentiorum maxime auctum. Namque cum Autor in isto laudat, qui recentiori aetate cultiori stilo Latino excellunt inter Italos, Lusitanos atque Hispanos, Gallos, Anglos, Danos, Hungaros, Belgas ac Germanos, nunc fusius edisseruit de illorum Latinitate, stilo, scriptis, quae praecipue sint legenda, variaque de istis eruditorum virorum judicia adjecit. Idem dicendum est de eo capite, quod de imitatione agit.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 514-2","label":"J0. PET. KOHLII, IN ACAD. SCIENT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/514-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/514-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 516","label":"J0. PET. KOHLII, IN ACAD. SCIENT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/516","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/516"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}