{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 516","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 516","ref":"516","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/516","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/516","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/516.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Hic enim Autor historiam doctrinae de imitatione addidit, eo ordine, ut primum ostendatur, quomodo veteres Romani Graecos autores sint imitati; deinde agatur de Ciceronianis ac controversiae, quae de illis fuerunt agitatae, recenseantur, ubi praecipue multa occurrunt de Erasmi Ciceroniano; tum autem commemorentur scriptores, qui partim de imitatione generatim; partim de Ciceronis imitatione speciatim exposuerunt. At vero non solum haec praestitit Autor; sed etiam duo nova capita adjecit, quae in priore editione haud exstant. Alterum est de Criticis Latinis. Hic explicato critici nomine ac declarata artis criticae indole, recensentur scriptores, qui de hac arte praeceperunt, ac monstratur, quomodo justum pretium arti huic sit statuendum. Qualis sit illius abulio, diserte Autor noster ostendit, ac memorat scriptores, qui ineptos criticos perstrinxerunt. His dictis, confert se ad historiam artis criticae illustrandam: laudat eos, qui de re critica veterum disseruerunt, ac speciatim de codicibus manuscriptis cognoscendis ac dijudicandis egerunt: explicat occasionem atque originem artis hujus: distincte illustrat veterum criticorum munera, quomodo primum libros falsos a genuinis discernere: deinde glossemata removere atque in textu integro conservando elaborare; tum loca corrupta emendare, illorum fuerit officium. Disserit quoque de veterum criticorum notis, sive signis, quae ad marginem codicum scribebant atque ipsos criticos Graecos ac Latinos, qui aevo antiquiori floruerunt, memorat. Praecipue tamen S. R. Autor noster multa habet de criticis latinis recentioribus, qui Romanos veteres scriptores emendarunt atque ediderunt miscellanea, adversaria, varias, novas, suspectas lectiones, libros emendationum, verisimilium, quaestiones, observationes. Ante omnes nominat G. Iterum atque instituit accuratam recensionem eorum librorum, qui in ejus Thesauro Critico continentur. Deinde progreditur ad eos criticorum libros recensendos, qui in Gruteri Thesauro non extant; aut post illum in publicam lucem prodierunt, ita ut non solum ipsos hujusmodi libros memoret, sed etiam de illis quid judicandum sit, ostendat. Nonnulli epistolas criticas ediderunt; aut observationibus criticis jus Romanum civile illustrarunt, quos itidem Autor noster recenset.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 515-2","label":"J0. PET. KOHLII, IN ACAD. SCIENT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/515-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/515-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 517","label":"J0. PET. KOHLII, IN ACAD. SCIENT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/517","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/517"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}