{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 520-2","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 520-2","ref":"520-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/520-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/520-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/520-2.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Uingloriam, satis constat; verum de causa tam adversi successus aliisque rei gestae momentis, nondum omnia hactenus fuere comperta: ut adeo bene consuluerit publico Cl. Georgius Granvilius Lansdowni Dominus, quod scripta haec authentica nactus, ea publici juris facere non dubitavit. Exhibet vero prima pars hujus collectionis primo loco scriptum, quo Comes Essexiae & quidam Praefecti illius exercitus culpam omnem in ignorantiam rei bellicae & imprudentiam Vice. Comitis Wimbledonii, ex gente Marschallia, qui toti expeditioni dux praefectus fuerat, conjiciunt, eumque accusant, quod naves Hispanicas, quae in anchoris stabant, oppugnare neglexit, & milites absque commeatu in continentem exposuit, unde fame cogente, re infecta in naves se non sine summo discrimine recipere coacti fuerint. Sequitur Apologia, qua is omnem culpam a se amolitur, & potius rejicit in ipsos accusatores, qui, quod aegre ipsum ferrent sibi praepositum, recte ab ipso mandata vel plane non vel male executi fuerint, nec, quod officium ipsorum fuerit, praestiterint, vel ex ingenio & peritia in iis, quae prolixis verbis ab ipso praecipi non poterant, consilium ceperint. Altera Pars continet diarium eorum, quae expeditione in Insulam Rheam gesta sunt, unde intelligitur, Anglos exscensione facta & Gallicis copiis repulsis, primariam Insulae urbem facile intrasse; ast vero in Castelli obsidione rem lente processisse, quod esset illud admodum munitum, datumque adeo Gallis spatium undique collectis copiis advolandi. Etsi itaque mature & iteratis vicibus de solvenda obsidione consilium dedissent Praefecti reliqui, Ducem tamen Buchinghamum, qui summae rei praeerat, diu tergiversatum, cum nihilominus tandem necessitati cedere & receptui canere cogeretur, ingens detrimentum passum, magnumque suorum numerum amisisse. Immo adjicitur in appendice, Ducem paulo ante receptum hunc in consilio fassum, se experientia bellica destitui, adeoque Chiliarcho cuidam aetate potius quam consilio reliquos praestanti curam abitus & imperium omne permisisse, τα τ No. XII. ACTA","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 520","label":"TWO ORIGINAL JOURNALS OF SIR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/520","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/520"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 521","label":"ERCLIIORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/521","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/521"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}