{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 525","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 525","ref":"525","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/525","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/525","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/525.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Quo vero latius in Lancastricae & Eboracensis samiliae memoriam excurrit; eo clariore utique luce hunc Ordinem perfundit: cum reges ex his familiis orti in coronationis die Ordinis de Balneo observatores extiterint praecipui. In Tudorensi vero familia quemadmodum id ipsum de Henrico VII & VIII atque Eduardo VI observat; ita quoque speciatim de Maria & Elisabetha refert, eas facultatem designatos candidatos in Ordinem de Balneo recipiendi Arundelliano Comiti dedisse. Quae Ordinis ratio etiam aetate Jacobi I, Caroli I & Il habita, tandem sub Regibus maxime Jacobo II, Wilhelmo III, atque Anna Regina plane fuit interrupta prorsusque neglecta. Igitur restitutorem & exornatorem honoratissimi Ordinis de Balneo, legibus suis nondum adeo circumscripti, Divum Georgium I, Angliae Regem introduxit. Singulari quidem, quod Autori damus, studio omnem hujus Ordinis, qui tunc temporis autoritate Regis Angliae in regularem abiit, modum & rationem exposuit. Incipit enim a summo moderatore laudati Ordinis, Rege scilicet ipso; inde ad Directorem progreditur, a Rege constitutum, nempe Magnum Magistrum, qui absentis Regis partes suscipere, & Ordinis sigillum custodire solet. Sequuntur insignia gentilitia elegantissime aeri incisa, nec non nomina equitum: in quibus Wilhelmum Georgii II, qui Angliae nunc temporis praeest imperio, filium natu minorem, & praesentem Magnum Magistrum Joannem Ducem de Montagu, principe loco constitutos cernimus. Postquam deinde Armigerorum, a Gallis Ecuver& Anglis Esquiers dictorum, nec non aliorum samulorum atque ministrorum officia erga hujus Ordinis Equites tractavit: requisita equitum, ut e. g. sint annis viginti uno majores, locupletes, optimo genere nati, & reliqua, adjecit. Laudat etiam data occasione tutelam M. Britanniae Regum in Vasallos pupillos & minores. De tempore vero, quo equites creantur, monet, id belli nunquam, contra pacis tempore saepius contigisse. Ubi porro ad Candidatos Ordinis de Balneo venit, quos inter praeter Duces & Comites, Baneretti quoque & Baccalarii locum tenent: horum inprimis discrimen affert. Banerettos existimat a voce Germanica Paner, Panier, ortos, quasi vexillarios minores, sive Barones minores, qui olim jus vexilli quadrati habuerint: Baccalarios vero cingulo militari sub vexillo Banerettorum meritos. De ritibus antiquis hujus Ordiuis ut res omnis sit certior, chartam vetustam, ab Anstisio ad Henrici VI tempora relatam, affert, totamque Notis illustratam inserit: quae egregie omnes ritus Gallico sermone exponit.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 524","label":"COMMENTATIO DE HONORATISSIMO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/524","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/524"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 526","label":"COMMENTATIO DE HONORATISSIMO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/526","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/526"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}