{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 62","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/62.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"IV celebre illud Psalmi CIII, 5: ut recuperes juventutem tuam sicut aquila, ex Hebraica dicendi ratione explicatur, qua tertium comparationis in comparatione omittitur vel potius subintelligitur. Uti igitur Exodi IV, 6 haec verba: Manus ejus leprosa erat sicut nix, isto accipienda sunt sensu: Manus ejus erat leprosa & eam ob causam candida sicut nix; ita & Psalmi verba hunc interpretanda censet in modum: Etsi aetate sis provectior, tantas tamen recuperabis vires, ut juvenis esse videaris, & quidem juvenis rebustissimus, aquilae similis vigore ac robore. Epist. V certis testimoniis amico cuidam fidem facit, alteram exstare editionem Val. Andreae Fastorum Academiae Lovaniensis: simulque e MS. quadam epistola exhibet vitam Stephani Gausseni, Theologi Salmuriensis praeclarissimi. Epist. VI, cur Porphyrius Hieronymo atque Chrysostomo dictus fuerit Batanaeotes, investigat, rejectisque aliorum sententiis, etiam novissima illa Ill. Gundlingii, docet, nomen illud ipsi inditum esse ab ipsomet Porphyrio, quippe qui suum nomen operi illi antichristiano non praescripserit, sed sub efficto nomine latere studuerit. Exhibet hinc brevem, quae primum hic editur, Dissertationem Jacobi Thomasii, qua is contendit, falso Porphyclum vulgo referri inter Apostatas, cum nunquam Christianus fuerit. Quam sententiam & suam facit Cl. Heumannus novisque firmat argumentis. Septimo loco exhibentur Electa epistolica, hoc est, excerpta e MSS. epistolis Christoph. Forstneri, Tobiae Wagneri, Jo. Alb. Portneri, & Jo. Henr. Ursini. Sequitur Diss. ad E Corinth. XV, 29, de baptizatis ὑπὲρ τῶν νεκρῶν. Adductis prius septendecim diversis interpretationibus refutatisque, admonet Cl. Autor lectores, voculam ὑπὲρ subinde significare ultra, praeter, post, atque adeo verba Pauli ita exponit: Cur super (id est, praeter, post, ultra) eos, qui iam mortui sunt, alii quoque baptismum suscipiunt, & ita initiati religionem Christianam profitentur, si tamen nulla erit mortuorum resurrectio, nec melioris vitae praemium exspectandum est? Quam interpretationem ut ostendat convenire cum scopo Apostoli & concinne cum reliqua oratione cohaerere, totius illius capitis repraesentat analysin. Hanc excipit Disquisitio exegetica περὶ τῶν ἀγγέλων i Corinth. XI, 10 commemoratorum. Scilicet cum inter tot ejus loci interpretationes nulla Cl.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 61-2","label":"CHRISTOPHORI AUGUSTI HEUMANNI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/61-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/61-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 63","label":"CHRISTOPHORI AUGUSTI HEUMANNI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/63"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}