{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 67","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 67","ref":"67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/67.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"In id etiam incubuit Astronomus magni nominis Joannes Flamstedius & parallaxin stellae polaris annuam sibi detexisse visus est in epistola, quae legitur apud Wallistum Operum volumine tertio. Enimvero cum A. 1689 praeclarum hoc, quod videbatur, inventum luci publicae expositum fuisset, Cassinus prior idem ad examen revocans in Commentariis Academiae Regiae Scientiarum A. 1699 ostendit, inter observationes Flamstedianas & Parisienses optime convenire, ex istis tamen parallaxin annuam stellae polaris demonstrari non posse, cum haec requirat longe aliam variationem, quam exhibent observationes. Cum epistola ista in Dania innotuisset, Cel. Raemerus a d. iiJul. ad d. 3 Dec. 1701 stellam polarem diligenter observavit, & per eas parallax in fixarum annuam stabiliri non posse agnovit: id quod testantur verba, manu Laurentii Schive Administri tunc Rameri observationibus adscripta, quae Autor tractatus hujus epistolaris, Cl. Horrebovius, Mathematum in Academia Havniensi Professor, allegat. Sunt autem sequentia: Epistola Flamstedii de pas rallaxi orbis annui nuper edita occasionem dedit diligenter ria mandi, ecqua foret in altitudine polaris mutatio, quae ab hac * parallaxi dependeret: Dominus Roemerus epistola scripta* Flamstedium de praejudicio & paralogismo ipsius admodum s modestè monuit, se non capere, doceri optare; at tacuit Flame stedius. Observationem quod attinet, nos hic usi sumus tubo 3 * tantum pedum, qui silis serreis alligabatur fulcro serreo, muero firmiter infixo. Tum laquear & tegulae tecti foramine unaciali perforata polarem vel in ipsa meridie spectandam dabant: e cum tamen Flamstedius tubo 7 pedum instructûs illam e conet spectu amitti querebatur statim post ortum Solem. Post mulet tum operae hic collocatum, cum observatio polaris nihil ama plius largiebatur, quàm initio promiserat, omissa est & tempus as certioribus tributum, Quaenam sint certiores istae observationes, quae talem exhibent parallaxin fixarum annuam, ut eam sine motu ENAE MENSIS FEBRUARII A. MDCCXXIX. motu Telluris annuo salvari impossibile sit; ex praesente Tractatu discimus. Denotet itaque T Tellurem in utroque aequinoctio; S & L denotent duas fixas, e. gr. Lucidam Sirii & Lyrae.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 65-3","label":"EXPLICATIO FIGURARUM TABULAE I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/65-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/65-3"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 68","label":"EXPLICATIO FIGURARUM TABULAE I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/68"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}