{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 7-2","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 7-2","ref":"7-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/7-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/7-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/7-2.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Adde, quod ex ejusmodi disciplinarum historia cognoscant, quousque fines cujusvis promoverit veterum industria, quam doctrinae partem sedulo atque curate, quam negligenter tractandam sumserint variarum aetatum homines; quid, qui illis successerunt, conati sint; an prolata ab his illustranda atque confirmanda, an vero destruenda duxerint; quae nova ipsi Inventa attulerint; atque id genus alia. Quae profecto si quis turpiter ignoret, tantum abest, ut callere artem suam dici possit, ut potius ubivis impingendi, sententiaeque pessimae haud raro ferendae periculo sese obstringat. Hic autem, quem diximus, historiae usus, veluti in reliquis scientiarum disciplinis, non nisi inexpertos latet; ita in medendi arte longe maximum esse, tum elaboratissimi duumvirorum celeberrimorum, Danielis Clerici atque Johannis Freindii de Medicinae historia commentarii, tum vero praesens Cl. Schulzii opus egregie demonstrat. Nostrum vero am est, postquam, quae de ipsius hujus libri sui historia doctissimus autor in praefatione commemoravit, strictim recensuerimus, brevem mox integri operis conspectum lectoribus exhibere. Scilicet Cl. Autor, simulac medicae doctrinae solidioris atque elegantioris studio animum adjungens, veterum quoque autorum scripta sedula manu versavisset, statimque diversam admodum fuisse antiquioris medicinae ab illa, quae hodie exerceri solet, conditionem animadvertisset, consilium cepit in proprios usus studiose annotare, quae varia atque attentior priscorum cujuscunque generis scriptorum lectio obtulisset, ad medicam artem pertinentia. Contigit ipsi, dum haec ageret, felicissimus conatuum ἔργοδιώκτης, illustris famae apud Halenses Medicus, Fridericus Hosmannus; qui nostro tum consiliis utilissimis, tum vero auxiiis ex instructissimo bibliothecae suae apparatu petitis liberaliter adesset. His praesidiis instructus, singularia primum medicae historiae atque antiquitatis argumenta sentare constituit, antequam vallius illud historiae universalis medicinae opus aggrederetur. ENEAN","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 6-3","label":"EPISTOLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/6-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/6-3"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 8-3","label":"ACTA ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/8-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/8-3"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}