{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 8","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/8.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Ra ipsum denique Schilteri laborem quòd attinet, non hoc illi consilium fuit, in vocum Francicarum atque Alemannicarum origines curatius inquirere atque Etymologurum agere, quum hanc sive curam sive curiositatem a CI Francisco Junio satis pęcupatam esse fuerit arbitratus; sed illud unice in animo habuit, ut vocabulorum Germanicorum tum in sacris tum in foro & communi vita usurpatorum veras at varias saepe significatione, erueret, atque simul praestantissima antiquitatis Germanicae capita dilucidares, Ut adeo non tantum inanium vocam atque nominum farraginem propinare lectoribus voluerit, sed rerum quoque, ad caligit ac Spelmanni exemplum, maxime commemorabilium apparatum exhibere. Ita ad vocem Adel varia de statu nobilium in Germania, ad Alse de Alsatia veteri, ad Wapen de jure & more armorum, & ad alia sexcenta loca alia erudite congent, quandoque etiam vel sua vel aliorum de variis rebus ad Germanicae antiquitatis notitiam curatiorem pertinentibus cogitata interspersit, ut E 847 ad vocem Wer ac Mayeri Epistolas duas de Landgraviis Alatiae & Werdae, Rheingraviis, Raugraviis, cum prolira Nostri responsione chartus insuper imperatorum ac Principum haud paucas, quas vis quispiam heic quaesiverit, integras inseruit. Facile interius & ipse bedeus se halterus & Clar. Editor agnoscunt, non ad consummatissimi operis ideam laborem hunc lorbitan ef fictum in lucem prodire; quae vero res, tantum abest ut apod aequos atque cordatos Viros in censum veniat, ut potius, ij utriusque merius debitas laudes sponte decreturos esse omn confidamus i eist ab oppidior illimo M DMMMIN. VIII. llgemeines Ergo Bise iboni, & albo, 10 hος, καὶ πίσαι μον ἐστιεται","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 7","label":"ERUDITORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/7"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 8-2","label":"LEXICONIBIBLICUMUNIVERSADES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/8-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/8-2"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}