{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 87","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 87","ref":"87","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/87","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/87.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"Sed quia illas non adeo multas, atque nullas earum nec recipiendas, nec detrahendas sensit, ideo de singulis seorsim dicere supersedit. Atque his hactenus absolvit partem libri; ut ipse vocat, magis historicam. & ad inventionem aliorum pertinentem: in qua tamen ubique indicium suum uno verbo, atque his fere particulis: Rectè; Male; Frustra; adjunxit, & rationes plerisque locis breviter subnotavit, collatis simul aliorum, atque etiam nostri seculi Juris consultorum, Noodtii imprimis, Bynkershoekii & vande Water sententiis & observationibus. Sequitur Pars III, de negationibus adhuc adjiciendis, vel tollendis, vel transferendis ex censura & recenti opera Autoris: atque iterum negationes in Pandectis Florentinis maleomissas & adhuc supplendas, septem fere & quadraginta, cum autoritate vulgatarum, quam Taurellus aliquando neglexit, tum praestantissimorum Interpretum sententia, tum & propria explotatione, ostendit, cap. XVI; abundantes vero atque adhuc tollenlas, duas & quadraginta, cap. XVII. demonstrat, quas partimi antiquus librarius Florentino MSto; partim Taurellus editioni: suae einendandi causa male adjecerunt, partim quae ex imperitia aut errore eorum, qui exemplar Florentinum perscripserunt, admissae sunt, & à Taurello partim, ut suspectae, notatae, partim jadicio Interpretum & Autoris sententia alienae sunt & expungendae, Denique cap. XVIII negationes praepostere positas librariorum: vitio, ideoque transferendas, quatuor locis, suggerit, plurimas quidem, quae transserendae videantur, alias habiturus, si, quae insolito) Ctorum stylo admissa sunt, addere praesens instituti sui ratio tulisset. Idisque tribus capitibus potissimum Autoris studium & judicandi solertia, ususque hujus disquisitionis, in vera lectione veroque legum sensu inveniendo, elucescit. Servavit autem ordinem nem Pandectarum, atque singulis legibus exscriptis, quae beno ab aliis dicta & reperta judicat, in unum collata justis rationibus confirmavit; quae sibi primum visa & inventa, ut sunt pleraque, a reliquis particula: Nove: discreta, apposuit. Nos horum praecipua quaedam, speciminis ergo, dabimus. Statim in Constit. de Concept. Dig. §.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 36-2","label":"SIEGM. REICH JAUCHII, IGMISENENSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/36-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/36-2"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 88","label":"SIEGM. REICH JAUCHII, IGMISENENSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/88"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}