{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Acta eruditorum 1729 89","citation":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 89","ref":"89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/89.md","author":{"name":"Acta eruditorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum"},"work":{"title":"Acta eruditorum 1729","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"in fine ita emendat: quod semel ad me pertinere noluerim; pro: voluerim: respiciunt enim haec ad verba superiora: egoque legatum, quod mihi datum est, repudiem: cujus dubii vitandi causa am nonnulli veterum, quos Accursius laudat, legerunt: voluerit, scilicet, testator: idque Haloander secutus est, & Cujacius male probavit. Nunc autem nova plane exsurgit legis hujus sententia, nempe, quod, licet vivo servo, conditione existente, legatum a me repudiatum ex persona ejus ad me vellem pertinere, illud nullo modo meum fiat. In l. 10 pr. de cond. & demonstr. in fine legit: nondum impletam conditionem, quam defectam, i. e. magis nondum impletam, quam defectam esse; ut Celsus loquitur in l. 1 de reg. Caton. Esse datum legatum, verius est, quam inutiliter datum. Atque ita elegantius in h. I. legit Noster, quam Cujacius, negationem simpliciter referendam, & legendum: non defectam; ratus. In l. 95 §. 3 de solution versu: Nam si minori, perplexum aenigma, quod omnes male habuit interpretes feliciter solvit, legendo: difficile est dicere, causam juris honorarii, quae potuit auxilio minori esse, non retinere sidejussoris obligationem. Claudat exempla negationum Pandectis nove additarum insignis restitutio verae lectionis l. 109, de reg. jur. in qua indigne a librario delusi frustra hucdum desudarunt omnes interpretes. Noster enim legit: Non nullum crimen patitur is, qui non prohibet, cum prehibere potest; pro quo librarius male auscultans scripserat: Nullum crimen. Sic & Paulus in l. 33§. 1 de fideic. libert. Non nullam enim poenam & hic patitur. Et sic regula d. l. 109 Edicto Praetoris optime convenit, quo pater, qui non prohibet filium, lugentem maritum uxorem ducere, poena infamiae afficitur, l. 1 ff. de his, qui not. infam. ex quo Paulus hanc regulam colligit: quod non nullum crimen, h. e. imputationem alicujus criminis & poenam, patitur is, qui non prohibet, cum prohibere potest. Docte sane & praeclare: ut nihil jam frigidius appareat novo illo intellectu, de patientia criminis in se admissi, quem ex h. I. extorquere voluit acutissimus ceteroquin regularum interpres, Jac. Gothofredus. Jam alterius industriae, detrahendis negationibus navatae, vel tria produxisse specimina fortussis sufficiet. In l. npr. de seru corrupt. tollit negationem a verbis: postea furta facta in aestimationem non venire: rectissime, ut postrema ejusdem legis certo indicant. In l. 34. §. 4.","prev":{"citation":"Acta eruditorum 1729 88","label":"SIEGM. REICH JAUCHII, IGMISENENSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/88"},"next":{"citation":"Acta eruditorum 1729 90","label":"SIEGM. REICH JAUCHII, IGMISENENSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/90"},"credit":{"text":"Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}