{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 2.1-4","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 2.1-4","ref":"2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.1.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"Omnia facta, omnes res in Hispania gestae efficiunt Historiam Hispaniarum; de quibus ordine hic. Incolae antiquissimi Hispaniarum ignorantur; primi noti incolae sunt Foenicum descendentes; qui 800 ante Christum natum sedes fixerunt in Hispania; Hiasiaticae erat originis, nempe Asiae minoris, ubi imperia Tirus et Sidon erat iis temporibus; territorium eorum in Asia erat sterile et exiguum, hinc per industriam debuerunt succurrere, proin coeperunt artes, opificia excolere, mercaturamque tractare et navigare, et sic celeberrimi mercatores evaserunt, et cum tempore ditissimi; hinc etiam inventores navigationis maritimae dicuntur. Multiplicati domi colonias suas miserunt in vicinas partes et regiones, et sic per Mare Mediterraneum in occidentales partes navigantes devenerunt in Hispaniam, eamque sensim et sensim incoluerunt. Post Foenices secundi incolae sunt Celtiberi, hi Arragoniam modernam possederunt; hi duplicis originis putantur esse: ex Celtis et Iberis. Celtae ex Gallis censentur originem habere. Iberi vero descendentes Foenicum. Celtae bellarunt imprimis cum Iberis, tandem pace se unierunt. Tertius populus notus est Carthaginensis, hi originis sunt Africanae, ubi celeberrimum imperium eorum fuit; hi erant Foeniceae originis, etiam nempe coloniae Foenicum. Et per Elissam, uxorem Sicchei, fundata fuit civitas Carthaginensis; quam poetae Didonem dicunt. Hi Carthaginenses vi auri in Hispania tracti et detenti sunt 300 ante Christum natum annis, post primum bellum Punicum cum Romanis gestum. Dein in secundum bellum inciderunt Punicum, quod jam in Hispania habitum est, dein in Italiam translatum bellum, postea etiam in Africa per Scipionem Africanum devicti sunt Carthaginenses. Romani ergo profligatis Carthaginensibus eam incoluerunt et Hispaniam fecerunt provinciam Romanam. Tota Hispania autem tantum 25 annis ante Christum natum devoluta est ad Romanos sub Augusto Caesare per Marcum Agrippam. Ultimus populus in Hispania erat Cantabri, qui per Agrippam subjugati sunt Augusto. Sub Romanis permansit Hispania donec occidentale imperium eorum substitit; dein Romanis profligatis per barbaros aliis gentibus paruit Hispania. Eversum sub Romulo Augustulo anno 476 per Haerulos est imperium occidentale; et tunc fundatum est imperium Francicum, Anglicum per Saxones, Pannonicum per Hungaros, Hispanicum. Sub Romanis ergo per 4 saecula fuit Hispania, sub quibus pace usa est; semper cum exteris, et huc floruerunt res Hispanicae. Lingua Romanorum irrepsit per milites veteranos in Hispaniam. Ipsa etiam religio Christiana inducta per Romanos, cum hanc religionem ipsi tardius amplexi fuissent. Leges et mores Romanorum victorum quoque imbuerunt.","prev":{"citation":"Statistica Europae 1","label":"Introductio in Statisticam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/1"},"next":{"citation":"Statistica Europae 2.5-7","label":"2.5 to 2.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.5"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}