{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 2.124-131","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 2.124-131","ref":"2.124","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.124","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.124.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Hinc post duos annos pax confecta est, annuentibus libenter Hispanis, anno 1598‑o; qua pace Phylippus Henricum regem Galliae agnovit et utraque ex parte omnia ad statum priorem restituta sunt; Philippus eodem anno mortuus est, aetatis 72 anno. Haereditatem tamen Burgundicam seu Belgicam ante mortem suam donavit Isabellae filiae suae; sperabat enim quod si proprium principem iis dederit, rebellionem cessaturam; Albertus vero archidux Austriae pro ea determinatus est maritus; magna tamen astutia usus est Philippus; filia enim jam fuit provectioris aetatis, proin non erat spes sobolis (hinc referunt quidam eam medicamentis sterilem redditam fuisse) debuisset ergo ea defuncta sine haeredibus recidere Belgium ad Hispanos, sed illi praeviderunt astutiam, et eam non susceperunt. Successit Philippo patri Phylippus III; sub hoc evanescere coepit magnitudo Hispaniae; post mortem patris sui habuit duo bella continuanda, Belgicum et Anglicum, sed utrumque misere et infeliciter terminavit; ipse quoque Phylippus III ad res graves natus non fuit; anno ergo 1604. pax confecta est cum Anglis, ubi omnia ad statum priorem restituta sunt, pax cum Iacobo 1‑o confecta est. Cum Belgis quoque libenter pacem composuisset, sed illi nihil de subjectione scire volentes omnia praeter libertatem spreverunt; factae ergo sunt induciae tamquam cum gente libera ad 12 annos ab anno 1596. Anno 1609. magnum errorem politicum commisit Phylippus per relegationem multorum millium Moliscorum, seu descendentium Judaicorum et Turcarum, et sic circiter 900,000 subditorum solum vertere coacti sunt. 1616. Philippus hic cum domo Austriaca pactus est, nempe cum Mathia et Ferdinando 2‑o eius successore, quo foedere duae hae aulae mutua auxilia sibi promiserunt; quo maxime linea Germanica indiguit, quae per bellum religionis mire fracta fuit; hanc unionem graviter tulerunt aulae Europeae, praesertim Galli, perpetui aemuli utriusque lineae Austriacae; vi hujus pacti ergo Phylippus suppetias misit Ferdinando contra rebelles Bohemos et Germanos sub duce celebri Ambrosio Spinola, qui subjecto palatinatu inferiori multa fecit pro Ferdinando; praeter haec nil magni a Hispanis gestum est, et Philippus 1621. anno mortuus est.","prev":{"citation":"Statistica Europae 2.119-123","label":"2.119 to 2.123","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.119"},"next":{"citation":"Statistica Europae 2.132-136","label":"2.132 to 2.136","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.132"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}