{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 2.14-28","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 2.14-28","ref":"2.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.14.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Sanctius 3‑us Ripargossam et Suprargiam revindicavit; etiam Castiliam acquisivit per nuptias cum Nunnia initas, qua erat principissa Castiliae; hic jam tam potens fuit, ut ejicere potuissent eius haeredes Saracenos ex universa Hispania; sed per divisionem provinciarum inter plures liberos vires suas imminuit; qui tamen erat error communis populorum et gentium medii aevi; pessimum tamen fuit, debilitantur enim regna et successoribus praebetur ansa discordiarum et bellorum. Sanccius etiam 3‑us inter 4 reges filios suos divisit; Garsias senior filius Navarram accepit, Ferdinandus Castiliam, hic per Sancciam, reginam Legionis et uxorem suam, novam acquisitionem fecit; Gonsalvus acquisivit Ripargossam et Subrargiam, Ramirus Nothus filius accepit Arragoniam. Habuerunt hi novi reges perpetuas turbas inter se; Ferdinandus tamen fratribus partim devictis, partim emortuis conjunxit haereditatem patris sui et tunc fortior etiam cum Saracenis concussit ipsisque eripuit Neo‑Castiliense et Toletanum regnum 1109. Sed etiam Ferdinandus divisit provincias inter filios suos. Saraceni defecerunt quam maxime ex eo quod praefecti abusi potestate sua usurpaverint provincias sibi commissas. Divisiones dein provinciarum Saracenicarum inter filios calipharum etiam obfuerant iis, accesserunt ex his enata bella intestina et tumultus; quibus Christiani in rem suam usi eos ubique represserunt. Aliqui etiam culturam litterarum et agriculturae putant defectus armorum causam esse; sed hoc de tota gente asseri non potest, nam plebs semper arma potuit tractare. Verum quidem est medicinam, astronomiam, geometriam, ipsamque phylosophiam Aristotelicam floruisse apud Saracenos. Ultimatim ad solum regnum Granatense sunt retrusi 1259, et etiam hoc regnum debuit agnoscere dominium aulae Castilianae, solvendo eidem tributum. Regnum Castiliae et Aragoniae per sponsalia connexum est apud Gothos; ultimatim omnia alia minora regna reciderunt ad haec duo regna. Saec. ergo 15 quatuor erant status in Hispania, regnum Granatense, Castiliae, Aragoniae et Navarrae. Ad regnum Castiliae pertinebat ipsa Castilia, Legio, seu Leona, Gallitia, Asturia, Quibusgoa, Alaba, Biscaja, Estremadura, Andalusia et Murtia.","prev":{"citation":"Statistica Europae 2.8-13","label":"2.8 to 2.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.8"},"next":{"citation":"Statistica Europae 2.29-40","label":"2.29 to 2.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.29"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}