{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 2.152-155","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 2.152-155","ref":"2.152","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.152","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.152.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Hispani ergo deserti ad 20 annos coacti sunt inducias facere cum Gallis 1684, ut nempe duo loca munita in Belgis recipiant Hispani, cetera vero occupata a Hispanis servarent sibi Galli; pax tamen non nisi 4 annis duravit; nam 1688. bellum restauravit; incepit autem tunc cum imperatore Leopoldo ut sic etiam Hispanos involvat; fuit autem assumpta occasio belli Archiepiscopatus Coloniensis vacans; pro hoc commendavit Ludovicus principem Firstenberg, Imperator vero et Pontifex ducem Bavariae, qui etiam electus est; et hinc bellum incoatum; mox etiam cum Anglis et Hollandis lites habuit Ludovicus 14 ob detronisatum Iacobum 2‑um in Anglia eique substitutam domum Lineburgico-Brunsvicensem; ad has lites ergo concurrerunt etiam Belgae, Iacobus vero confugit ad Ludovicum Galliae regem, qui eum etiam ejecto principe Vilhelmo 3‑o restituit; bellum hoc initio horrende afflicti sunt; Galli enim ad viscera Hispaniae jam devenerunt, 1689. sub duce Noely Parcellonem expugnarunt, et jam Madrito approximarunt, et sic usque 1697. sustinuit hoc bellum contra potentissimas potentias Europae; hoc anno pax coaluit Risvicensis, vi cuius cuncta Ludovicus restituere debuit Hispanis; in Anglia vero Vilhelmum 3‑um invitus recognoscere debuit regem Angliae. Non defuit tamen causa politica quare restituit Hispanis omnia, nam Carolus 2. fuit in defectu, nulla spes prolium adfuit; hinc sperabat totum regnum devoluturum ad suum nepotem, quia ipse Carolus 2. commendavit nepotem Ludovici 14. pro rege, agente complurimum pontifice, et episcopis Hispanie; nepos enim eius erat ex Maria Theresia Phylippi 4‑i filia; reipsa etiam 3 annis post hanc pacem exstinctus est Carolus 2us nulla relicta sobole; extincta ergo est linea Austriaca Hispanica, proin jus devolvebatur ad aliam lineam, nempe Austriacam Viennensem Leopoldi. Habebant tamen alii etiam principes spem Carolo succedendi, nempe alii, qui jure foemineo praetensiones formabant in Hispania; tales sunt 1‑o) Leopoldus 1. imperator, qui jure masculino, proin maximo jure petiit, nempe agnationis, cuius jus etiam pactum mutuae successionis inter has aulas roborabat. 2‑o) Erat domus Bavarica nempe Iosephus princeps Bavariae.","prev":{"citation":"Statistica Europae 2.150-151","label":"2.150 to 2.151","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.150"},"next":{"citation":"Statistica Europae 2.156-159","label":"2.156 to 2.159","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.156"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}