{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 2.160-170","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 2.160-170","ref":"2.160","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.160","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.160.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Anna enim tunc temporis regina voluisset exauctoratum Iacobum fratrem suum restituere, hinc etiam tunc indiguisset ope Ludovici 14‑i; quod tamen non contigit, cum Anna prae mortua fuerit; Carolus ergo desertus a foederatis consensit in pacem, quae Utrajecti in Hollandia anno 13 huius saeculi coaluit; non tamen omni ex parte renunciatum est in hac pace juri praetendentiarum; praecipua capita huius pacis consistit in divisione et sumptuum satisfactione; nempe Phylippus 5. sit verus rex Hispaniae Europae; ut tamen duae monarchiae aliquando non conjungantur, Phylippus 5‑us pro se et suis successoribus debuit renunciare successioni in Francia. Ceterae provinciae, uti insula Zardiniae, Mediolanensis ducatus, Belgium et regnum Neapolitanum Carolo cessae sunt. Victori Amadeo attributa fuit insula Siciliae cum titulo regis, et jus succedendi in Hispania in defectu linearum; Angli acceperunt insulam Minorcam, commodissimam pro commercio, dein promontorium Gibraltariense, seu columnas Herculis, quod in ipsa Hispania versus Africam situm est, et hinc clavis maris Mediterranei merito dici potest, ob fretum angustum quod inter Africam et Gibraltar est; sic ergo diminuta Hispania vehementer est; Phylippusque contentus non fuit. Angli etiam a Gallia acceperunt in America sinum Hudsonis, insulam S. Christophori, Terram novam, et novam Scotiam, ob auxilia praestita; promisitque munimentum Dünkircsum demoliri curare. Portugalli acceperunt in America ! promontorium Capitis viridis. Sabaudiae dux recepit suas terras, quas prius Galli arripuerunt, nempe usque Alpium altitudines. Hollandi desiderabant ut Belgium Hispanicum nec Hispanis, nec Gallis detur, sed alteri tertio remotiori detur, nempe Austriacis remotis; secundo, sciverunt Hollandi se perpetuis rixis Gallorum expositos esse ob defectum munimentorum in limitibus; hinc egerunt ut arces suas habere et iis militiam propriam illocare possint; hae urbes dein Barier Städte cognominatae sunt; domus ergo Austriaca hanc servitutem in se recepit, imo etiam stipendia his militibus solvit aula Viennensis; hanc tamen servitutem Iosephus 2. anno 1781. sustulit.","prev":{"citation":"Statistica Europae 2.156-159","label":"2.156 to 2.159","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.156"},"next":{"citation":"Statistica Europae 2.171-178","label":"2.171 to 2.178","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.171"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}