{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 2.203-208","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 2.203-208","ref":"2.203","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.203","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.203.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Fridericus ergo rex Borussiae protestatus est contra hanc pactionem, et fere integram Silesiam pro se praetendit; hoc bellum, licet per 8 integros annos durasset, fortitudine Hungarorum irritum redditum est; ipsi quoque Hollandi, Angli ex parte sua non deerant; eductis enim classibus Hispanos Gallosque fregerunt; ab anno '44‑o Galli deposita larva pro se coeperunt vastare Belgicas provincias Austriacas; post mortem Caroli 6. electus est Carolus dux Bavariae in imperatorem nomine Caroli 7‑i; debilis tamen princeps ejectus per Hungaros ex suis provinciis erumnis et egritudine oppressus mortuus est; et sic Franciscus dux Lotharingiae '45. electus est in imperatorem succesitque in imperio nomine Francisci 1‑i; anno 1746. mortuus est Phylippus 5. in Hispania, ei successit Ferdinandus 2‑us, et ab eo tempore jam segniter bellum hoc ex parte Hispanorum gestum est; caeterum cum potentissimis duobus maritimis potentiis agendum habuerint, ipsos etiam Gallos in America lacessiverunt Angli, plurimum Borussus astu et fraudibus suis effecit, integram enim fere Silesiam occupavit; anno 1748. pace Aquisgravensi clausum est bellum hoc; Hispani quidquid amiserunt per bellum ad Anglos recuperarunt, et ducatum Parmensem acceperunt a Maria Theresia pro Filippo fratre Ferdinandi 2‑i; hic Filippus fuit parens Isabellae, uxoris primae Iosephi 2‑i; constitutum tamen est, quod si contingeret Carolum fratrem succedere Ferdinando in casu defectus, tunc Philippus hic succedat Carolo in regno Neapolitano, et ducatus Parmensis recidat ad domum Austriacam. Galli omnia occupata restituere debuerunt. Friderico Borusso relicta fuit Silesia. Sanctio pragmatica acceptata fuit in reliquis omnibus ab omnibus. Ferdinandus 2‑us hic languidum admodum habuit imperium in Hispaniam et etiam sine prolibus mortuus est; ei successit tertiogenitus frater Carolus 3, antea rex Neapoleos et Siciliae; debuisset ergo huic Carolo succedere Phylippus frater in Neapolitano regno; interim Phylippus mansit in possessione suorum ducatuum, Carolo vero successit filius in regno Neapolitano, nempe Ferdinandus, modernus rex; hic Carolus Phylippum maximum tamquam haebes et mentis impos exhaeredatus est.","prev":{"citation":"Statistica Europae 2.200-202","label":"2.200 to 2.202","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.200"},"next":{"citation":"Statistica Europae 2.209-219","label":"2.209 to 2.219","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/2.209"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}