{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 3.111-115","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 3.111-115","ref":"3.111","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.111","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.111.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Sacramenti, ob quam multae controversiae prius enatae sunt; cessit nempe eam Hispanis, hi vero partem Paragvariae cedebant Portugallis; excitatae sunt tamen turbae inter commissarios, qui per seditiosos incolas dispersi sunt, recidit dein tota suspitio ad Iesuitas excitati tumultus; sed et ex Hispanis multi nolebant hoc cambium fieri, sic ipse Carolus rex Neapoleos, frater Iosephi, protestatus est huic cambio; illi ergo incurrerunt magnam notam per hoc. Anno '55. urbs Ulissiponensis per terremotum et inde exortum incendium 1‑a Novembris fere tota deleta est; anno '58. tamen maior infelicitas Iosephum mansit, ad necem enim se peti publice videre debuit; cum enim ex distractione domum reverteretur ex dumetis 9 scloporum explosiones factae sunt in caretam eius, sed tamen ex omnibus unicus globus in brachio sinistro eum tetigit; redux investigationes fieri fecit, sed nemo repertus fuit, investigata tamen re magis suspecti esse coeperunt duo proceres de hoc crimine, nempe dux Abejro, et Marchio Tavoro, intimus amicus prioris; cum his in suspitionem venerunt etiam Iesuitae, in specie pater Malegrida; cinctis ergo palatiis superius nominatorum omnes incarcerati sunt, processusque contra eos exarsit, quid decisum, quid probatum sit, ignoratur; ex effectu tamen colligere licet eos perduellionis reos et convictos fuisse, nam 12. Jan. anni '759. lata est sententia perduellionis in omnes supra nominatos, quae sententia etiam executioni tradita est; Iesuitae scilicet 4 laqueo suffocati, proceres vero gladio percussi sunt, bona omnia harum familiarum in fiscum redacta, et nobilitatis omniumque privilegiorum privati sunt descendentes; et in totum ordinem Jesuitarum relegatio decisa fuit; omnes enim colligati tam in Europa, quam America, navibus in Italiam delati sunt; et bona ipsorum in fiscum et pias causas conversa sunt; in scholis ipsis substituti sunt oratores S. Phylippi Neri; dicunt quidam totum hoc ex odio marchionis Bombal, primarii ministri Iosephi, adversus Jesuitas evenisse;","prev":{"citation":"Statistica Europae 3.109-110","label":"3.109 to 3.110","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.109"},"next":{"citation":"Statistica Europae 3.116-124","label":"3.116 to 3.124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.116"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}