{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 3.2-6","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 3.2-6","ref":"3.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.2.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"Per tempora, quibus Castiliani reges impliciti erant bellis, factum est ut saepe principes alii succurrerint iis; et sic etiam Henricus hic accurrit Alfonso 6‑o; pro quibus fidelibus servitiis ipsi provincias Portugallicas gubernandas dedit; dein uxor Alfonsi fuit soror patris huius Henrici, et hinc ei carissimus fuit; aliquo tempore ergo gubernavit has provincias, tardius Alfonsus 6. filiam suam Theresiam copulavit huic Henrico et ipsis cessit provincias has Lusitaniae; initio videtur tantum usum fructuum ipsis concessisse; nam ipsum dominium primo per testamentum suo genero reliquit Alfonsus 6. anno 1095, quo etiam decessit Alfonsus. Accepit autem sub nexu feudali has provincias, ut suas initio tantum nomine comitatus haberet, non regni, hae provinciae. Ab hoc ergo anno computatur regimen stirpis Burgundiae, quae usque 1383. in Portugallia praefuit; titulus tamen regis primo sub eius successore invaluit, auctis provinciis per filium huius Henrici; Henricus enim tantum ut feudum possedit comitatum suum, sub onere defensionis cum 300 equitibus reges Castiliae; ipse Henricus jam cum Arabibus seu Saracenis diversa gessit bella, et hinc inde ipsis abripuit terras; vixit usque 1112; ei successit Alfonsus 1. filius; hic primus nomen regis suscepit; cum admodum juvenis esset matremque perfidam haberet, quae ad alias proles suas ex secundo matrimonio deducere voluisset provincias, primo 18. aetatis anno successit; Theresia enim mortuo marito Henrico nupsit Ferdinando Paesio, comiti Trassamore; vitricus hic initio quidem ut tutor administravit provincias, dein vero usurpata dignitate ad suos devolvere voluit haeredes; cum vero 18 annorum esset Alfonsus edoctus est per suos fideles de statu negotiorum; excitatis ergo factionibus in comitatu Portugalliae Theresia se convertit ad aulam Castilianam, ad Alfonsum 7‑um (vel 8‑vum); ibi quaesta est adversus filium suum pollicitaque est quod post obitum suum sine haeredibus velit feudum domino directo restituere, si ipsam tuitus fuerit contra filium, quem fenoliae ! indirectae accusavit, quamvis ipsa commiserit fenoliam primam; misit reipsa auxilia Alfonsus 7, sed Alfonsus juvenis prudentia sua et fidelitate suorum eo rem publicam duxit ut profligatis Castilianis matrem ipsam captam incarceraverit, et sic armis se ad haereditatem imponere debuit; et hinc Alfonsus 1. ipsos Castilianos fenoliae directae arguit seque absolvit omni subjectione feudali, et independentem declaravit comitatum suum, contra omnem protestationem Alfonsi 7‑i; ex hoc dein tardius atrox bellum emersit, cum sibi titulum regis attribueret.","prev":{"citation":"Statistica Europae 3.1","label":"Historia Portugalliae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.1"},"next":{"citation":"Statistica Europae 3.7-14","label":"3.7 to 3.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.7"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}