{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 3.21-29","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 3.21-29","ref":"3.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.21.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Habuit tamen cum pontificibus prius lites propter matrimonium suum hocce, quia vivebat adhuc eius prior uxor. Ei successit Dionisius, Justus dictus; sub hoc litibus cum clero finis impositus est, cum praejudicio regis; et hinc magis adhuc firmatus est clerus in hoc regno tam quoad immunitates, quam quoad dignitates; imo etiam jus circa sacra concessit Pontifici in suo regno; haec 1289. anno acta sunt cum Nicolao 4‑to pontifice. Sub idem tempus jam contra ordinem templariorum variae accusationes et suspiciones oriebantur; hi erant equites religiosi qui ex voto suo obligabantur decertare contra Turcas tempore expeditionum; erat nobilissimus et ditissimus ordo; concitarunt ergo sibi invidiam principum; accesserunt etiam eorum aliqui excessus, et hinc per Phylippum pulcrum regem Galliae exstinctus est ordo hic; Dionisius tamen rex Portugalliae e contra clementer cum ipsis egit, et nisi tunc dissolvit ordinem cum 1312. Viennae Gallorum per Pontificem exstinctus fuisset; et tunc ex bonis confiscatis eorum fundavit ordinem Christi in Portugallia multaque monasteria et caenobia fundavit; academiam Coimbricensem etiam fundavit anno 1290, ex qua hodie universitas facta est. In agricultura multum quoque collaboravit, et navigatio per maria ipsius sub regimine incoata est; prius enim tantum littoribus contenti altum maris non petebant ob navium defectum; classis ergo Portugallica prima egressa est in altum mare; hanc dein navigationem secuti sunt Hispani, et posteri. Dyonisius anno 1325. decessit; ei successit Alfonsus 4‑tus Audax dictus, ob res bello praeclare gestis; nempe Mauri cum Granatensibus Saracenis bellum parabant regi Hispaniae Alfonso 11‑o, ubi 200,000 equitum et 400,000 peditum adducta sunt contra Hispanos; Alfonsus ergo eduxit exercitum suum, cui praefixit Alfonsum 4‑tum, regem Portugalliae; ad Tariffam anno '340. ad limites Hispaniae congressum est; Alfonsus ergo ea fortuna et dexteritate egit ut stratis 200,000 Maurorum profligaverit ceteros captis multis milibus; hinc ergo nomen Audacis accepit, quia ab hac victoria pendebat salus Christianorum in occidente.","prev":{"citation":"Statistica Europae 3.15-20","label":"3.15 to 3.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.15"},"next":{"citation":"Statistica Europae 3.30-40","label":"3.30 to 3.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.30"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}