{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 3.61-65","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 3.61-65","ref":"3.61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.61.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"Studium eius omne in commercio situm erat. Cum maximo successu Emanuel hic Iudaeos et Saracenos persequendos suscepit, et ad sacra Christiana coegit '498. partim zelo religionis impulsus, partim hortatu uxoris suae; hinc solemni aedicto statuta est poena relegationis aut servitutis in obstinatos Judaeos et Saracenos. Multi ergo Africam petierunt, opulentiores vero, qui res suas relinquere non poterant, ad speciem ad sacra Christianorum transiverunt; ipsae proles invitis parentibus captae et baptisatae sunt; Emanuel de caetero auspicatissimum regnum habuit, navigationem et commercium promovit et auxit, Africam totam circumnavigari curavit; anno '497. expeditus fuit Vasco de Gama bellidux cum 4 navibus, hic primus littora Africae orientalia detexit, '98. anno appulit Chalecutium. '99‑o anno rediit Vasco, et admiralis Indiae creatus est a rege; anno '502. suscepit secundam expeditionem cum pluribus navibus et militibus, ultusque est perfidiam Chalecutienseum, qui aliquot suorum trucidarunt, quos ibi reliquit; tardius praesidiis se firmarunt Portugalli, et varias occupationes fecerunt; cum Aegyptiis tamen et Venetis tardius multos habebant tricas; hinc pertinet id, quod ante detectum hoc iter in duas orientales provincias via patuerit per continentem, nempe per mare Mediterraneum, dein per Aegyptum, Persiam etc; cum ergo commercium valde molestum fuisset hinc mercatores non ibant ipsi ad orientales Indias, sed promovebantur aromata per nationes barbaras usque ad Aegyptios, hi dein vendebant Venetis, qui monopolium exercebant per totam Europam cum aromatis; detecta vero per Portugallos via commodissima ad orientales Indias, merces aliam viam susceperunt, Portugalli enim leniori sumptui ! inferebant in Europam, proin longe leniori pretio poterant dare quam Venetae; ipsi Chalecutenses et alii populi Indiarum lubentis merces suas dabant Portugallis, qui ipsis ad fores venerunt pro mercibus, ubi prius ipsi debebant obviam ire emptoribus; et sic factum est ut Venetorum commercium corrueret; Veneti ergo omni modo egerunt ut Portugallos exturbent ex usu commercii; conspirarunt ergo cum Aegyptiis, Persis, qui omnes detrimentum habebant ex hoc commercio; hinc ergo bellum ingens paratum est contra Portugallos non obstantibus tamen his molestiis, devictis multis, seque firmatis in Indiis, commercium suum ultro quoque sustentarunt, et sic permanserunt in monopolio usque subjectionem suam Hispanis; per Hispanos vero devenit ad Hollandos hos commercium, penes quos et hodie est.","prev":{"citation":"Statistica Europae 3.52-60","label":"3.52 to 3.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.52"},"next":{"citation":"Statistica Europae 3.66-72","label":"3.66 to 3.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.66"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}