{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 3.85-88","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 3.85-88","ref":"3.85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.85.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":404,"text":"Habuit Phylippus molestias maximas in Portugallia; adhuc comparuerunt enim 4 in ordine, qui se dixerunt Sebastianum, qui in Africa putabatur occubisse; hi ingentem Portugallorum nacti sunt sectariorum copiam, libenter enim jugum Hispanorum dejecissent collo suo Portugalli; vigilantia tamen Phylippi factum est, ut omnes caperentur, depraehensi enim duos fuisse eremitas et unum pistorem. Quartus vero comparuit 20 annis tardius, nempe eo anno, quo Phylippus mortuus est; hic comparuit Venetiis, ubi se aperte regem Sebastianum dixit; aula Hispanica id audiens, eum astu Florentiam evocari fecit, ibi interceptus et in Hispaniam deductus est, ubi in squalidissimos conjectus carceribus, ibi vitam suam terminavit; de hoc ergo ultimo adhucdum est dubium, an vere fuerit necne Sebastianus; quicumque enim eum viderunt ipsum pro vero Sebastiano servarunt. Sub ipso adhuc Phylippo premi coepit Portugallia et vexari perpetuis bellis, quae gessit Phylippus cum principibus Europae, et in his semper Portugallia, ob situm suum, lacessita fuit a hostibus Phylippi, cum jam nunc pro uno corpore cum Hispania considerata sit; dein plus etiam utilitatis habebant hostes Phylippi ex Portugallia diviti tunc adhuc, quam ex Hispania; Belgae foederati maxime noxii erant Portugallis, hi enim rebellantes contra Phylippum, cum eos armis supprimere non potuisset, conatus est eas egestate et penuria sibi subjugare; harum enim sterilium provinciarum ramus sustentationis fuit piscatio, et navigatio, illi permultum ergo lucrati sunt ex commercio Portugalliae; vecturas enim suas praestabant Portugallis ad Indias orientales, dein etiam mercaturam cum Portugallis faciebant, ex qua multum lucrati sunt, sicque opes suas auxerunt; Phylippus ergo rex Portugalliae effectus hunc ramum sustentationis foederatis rescidit, prohibuit Portugallis omnem communionem cum Hollandis, omne commercium; enorme flagellum fuit hoc pro foederatis; in desperationem ergo acti id fecerunt quod non facile secus ausi fuissent; quaesiverunt nempe ipsi viam ad Indias orientales, impediti maxima inter pericula per viam consuetam fractis omnibus impedimentis, quae Portugalli et Hispani ipsis ubique locorum posuerunt, devenerunt ad Indias orientales et sic ipsi commercium hoc ad se adtraxerunt, varias possessiones ibi capiendo, et naves Portugallorum interceperunt; ipsum promontorium Bonae spei adhuc vivente Phylippo sibi occuparunt per quod Portugallis multum nocuerunt, firmati vero per hoc etiam alias occupationes fecerunt, et Portugallos ubique fregerunt; inter haec decessit Phylippus 2, ei successit Phylippus 3‑us, qui, ut scimus, languidum admodum habuit imperium; in Portugallia commercium magis magisve concidere coepit, et ipsum regnum exhauriri; ab anno 1598, quo Phylippus decessit, usque 1605. ipsis insulis Molucanis Portugallorum potiti sunt Hollandi, cum ceteris fere omnibus possessionibus orientalibus eorum, in quibus se positis munimentis et citadelis magis semper et magis fundarunt.","prev":{"citation":"Statistica Europae 3.77-84","label":"3.77 to 3.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.77"},"next":{"citation":"Statistica Europae 3.89-92","label":"3.89 to 3.92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/3.89"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}