{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 4.112-114","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 4.112-114","ref":"4.112","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.112","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.112","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.112.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Occasione huius belli, quod solummodo in sui conservationem gestum est, ingentia damna habebant Belgae, tam quoad perditionem civium, tam quoad commercium, quae naves praedatoriae iis inferebant. Non tamen diuturna pace usi sunt Belgae, statim enim post pacem confectam suspectus videbatur Belgis Ludovicus 14, qui arctissimo vinculo se cum aula Anglicana conjunxit, continuus fuit legatorum commeatus; metuebant ergo Belgae eruptionem huius foederis; ad conjungendos ergo sibi Anglos omnem operam adhibuerunt, Iacobus enim rex Angliae coactus est thronum suum deserere et cum tota familia sua fugere ad Galliam; Anglia ergo fugiente Jacobo declararunt thronum suum vacantem, et hinc detulerunt regnum et thronum Angliae Vilhelmo 3-o, vicario Belgii, jure uxoris suae Mariae, quae erat filia Jacobi fugitivi; Vilhelmus dubius haesit in hoc negotio remque Belgis foederatis patefecit, hac ergo occasione usi sunt Belgae ad molestias Gallis facessendas, contulerunt ergo negotium cum statibus Angliae, et post multas deliberationes conclusum est Vilhelmum throno Anglico imponere, sicque Angliam abstrahere a foedere cum Gallis, Belgiumque liberare. Digressus Vilhelmus cum classe Belgica anno '689. ab Anglis prono exceptus est animo, solioque regio impositus consentientibus statibus et parlamentis, intercedentibus variis conventionibus, inter quas erat etiam ea, ut stirps Jacobi Stuard a throno excludatur; Jacobum hunc 2-um defendendum suscepit Ludovicus 14. rex Galliae, et hinc bellum difficillimum exarsit; huius belli occasione partibus Belgarum adstitit etiam Leopoldus imperator, infensissimus Ludovici 14. antagonista, qui Vilhelmum primus recognovit legitimum Brittaniae regem; accessit etiam domus Sabaudica. Quod ipsos Belgas attinet, hi praeter damna nihil ex hoc bello retulerunt, multos enim milliones profundere debebant in illud, et naves mercatoriae eorum non parum passae sunt a navibus praedatoriis Gallorum, interim scopum suum feliciter attigerunt, nempe Ludovicum enervare et Anglos ab eius foedere abstrahere, et sibi unire; bellum usque '697. continuatum est, quo tempore enervatis ambabus partibus Risvici pax coaluit; puncta controversiae erant loca in Belgio Hispanico occupata, et hereditas throni Anglicani. Loca in Belgio Hispanico occupata restitui deberunt omnia; Vilhelmum vero 3-um coactus est Ludovicus recognoscere legitimum Angliae regem, et omnes aulae Europeae idem fecerunt.","prev":{"citation":"Statistica Europae 4.110-111","label":"4.110 to 4.111","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.110"},"next":{"citation":"Statistica Europae 4.115","label":"Statistica Belgii foederati","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.115"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}