{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 4.15-17","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 4.15-17","ref":"4.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.15.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Germania tota jam sub Maximiliano imperatore, avo Caroli, divisa est in circulos; hae ergo omnes provinciae Belgicae nomine Circuli Burgundici Germaniae incorporatae sunt. Res Belgicae longe aliam faciem susceperunt sub Philippo 2-o, filio Caroli eiusque successore; omnium horum malorum non ultima causa fuit indoles cruda, severa Philippi 2-i; Carolus enim affabilis, mitis, omni ex parte favit Belgis, sed Philippus totus Hispanus, trux, melancolicus favit Hispanis, spretis Belgis non tantum in Hispania, sed in ipso Belgio Hispanos praeposuit ipsis; hac re totius Belgii odium sibi contraxit; haec tamen non sola causa aversionis fuit, sed accessit et id, quod Philippus non tantum Caroli decreta circa haereticos renovaverit, sed ea extendit, gravioribus poenis roboravit, et severissime exsequi fecit; erant et aliae minores causae, uti studium vindictae et odii procerum quorumdam Belgii; sed princeps Vilhelmus Aransionensis (Duc d’Aurange), hic princeps erat superbus et ambitiosus, eminuitque caeteris opibus et divitiis; cupiebat hic ut gubernator harum provinciarum creatur tempore absentiae Philippi; rex interim aliam personam creavit gubernatorem; dein dux hic voluit nuptias inire cum Catharina, ducis Lotharingiae filia, ut sic per eam gubernator fieret; sed Philippus in neutrum consensit, sed Margaretham sororem naturalem suam, conjugem ducis Farnese, creavit gubernatricem; hic ergo dux Aurelianensis ! nullam neglexit occasionem Philippo nocendi cum tempore; cum hoc enim principe plures status erant offensi Philippo, quod neglecti fuerint; praecipui ex his erant comes Egmontanus et comes Ornanus; infensum habuit etiam statum ecclesiasticum, episcopos; videns enim Philippus dioecesium non esse aequam distributionem, aliquas esse nimis magnas, hinc voluit plures dioeceses creare, sicque imminuere ceterorum proventus; abalienavit ergo animos episcoporum antiquorum, hi ergo negotiis religionis in rem suam usi non parum contulerunt ad exacerbandos animos contra Philippum, qui severitatem suam crescente semper numero haereticorum auxit etiam semper, nihilque de mediis lenioribus cogitavit.","prev":{"citation":"Statistica Europae 4.9-14","label":"4.9 to 4.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.9"},"next":{"citation":"Statistica Europae 4.18-21","label":"4.18 to 4.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.18"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}