{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 4.22-26","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 4.22-26","ref":"4.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.22.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":447,"text":"Alii dicti sunt Geisae maritimi, qui nempe bellarunt mari contra Hispanos. Deputatio tamen ad regem facta nullum effectum habuit, imo acerbiter repulsi sunt, quasi inaudita; corripuit ergo indignatio totum populum, non enim tantum inoboedientes, sed jam violenti ubique erant; sacra sua prohibita publice exercuerunt, pluribus in locis publicis, sed armati semper, ut contra violentias tuti essent; non contenta tamen plebs protestantium his, virus suum in Chatolicos profuderunt, eorum ecclesias incenderunt, dejecerunt statuas, praesbiteros enecuerunt ! ita ut intra triduum 300 ecclesiae Chatolicorum demolitae fuerint. Gubernatrix quas potuit dispositiones contrarias fecit, partim vi eos frangendo, partim potentiores lenitate et gratia sibi devincendo, ita ut tranquilitas restituta fuerit, eo felicius quod multi ex rebellibus solum verterint, iram Philippi metuentes; plurimum ad hanc quietem contulerunt comes Egmontanus, Aransionensis et ceteri comites; Philippus tamen recte hos pro capitibus rebellionis habuit, et palam contra eos debacchatus est, princeps ergo Aransionensis fuga se salvavit ad Germaniae principes protestantes, a quibus magnis animatus suffultusque viribus et pecuniis; in limitibus ergo Germaniae Vilhelmus princeps Aransionensis collectis profugis eum secutis coepit exercitum colligere; gubernatrix cum aliis fidelibus Philippum invitarunt ad Belgium, ut ipse clementia componat has turbas, sed rex ducis Albani consiliis corruptus nihil de his audire voluit; putabat enim infra dignitatem suam esse ad leniora descendere cum hac misera gente; imo libenter habuerunt Hispani exortas esse has turbas, ut sic armis suppressos Belgas tamquam rebelles amplius privilegiis et libertatibus suis privare possent. Demandavit ergo duci Albano, ut forti stipatus exercitu in Belgium digrediatur, lenisque admodum Margarethae vices ut gubernator Belgii suppleat, et quidem cum plena potentia, observet tamen haec duo, ut haereticos exstirpet, dioecesiumque novam divisionem exsequetur; advenit ergo '557. anno Bruxellas; eo initium fecit quod plures nobiles suspecti ut primipili carceribus mancipati sunt, una cum comitibus pluribus; omnia acta protestantum, ipsum etiam Compromissum eorum, declaravit crimen laesae majestatis divinae et regis esse, consequenter omnes in his versati perduelles et criminis laesae majestatis rei decreti sunt; constituit ergo tribunal judiciarium criminale, quod inquireret in reos sine ulla revisionis et appellationis gratia; supplicio ergo ultimo multi affecti sunt bonaque eorum confiscata sunt; elapsi sunt quidem multi in insulas, in Helvetiam aliamque Germaniam; caeteri vero absentes rei citati sunt ab hoc tribunali, et cum non comparuerint, ut contumaces rei convicti, bona eorum confiscata sunt; interim Vilhelmus Aransionensis collectis aliquot milibus in Germania cogitavit succurrere suis; anno ergo '568. primas copias induxit Ludovicus comes Nassoviae, frater principis Aransionensis; obviam ei init comes Arenberg, qui gubernator Frisiae fuit; prima pugna 23-a Maji accidit et haec pugna pro Geisiis faustissima fuit, in campis Heilicher Lee; audiens hoc Albanus ipse se operi accinxit cum majore parte exercitus; ante tamen discessum suum Brüxellis, 2-a Iulii, comites Egmontanum et Hornanum, cum aliis multis ultimo supplicio affici curavit;","prev":{"citation":"Statistica Europae 4.18-21","label":"4.18 to 4.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.18"},"next":{"citation":"Statistica Europae 4.27-29","label":"4.27 to 4.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.27"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}