{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 4.45-48","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 4.45-48","ref":"4.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.45.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"Post haec ergo bellum apertum exarsit inter Hispanos ceterosque eis subjectas provincias et inter foederatos; agitata fuit inter foederatos quaestio de imperante, hinc anno '581. convenerunt provinciae, tunc Philippum declararunt exauctoratum; die 26-a Iulii publico instrumento expositisque causis se liberos et independentes declararunt, ex eo quod Philippus leges et consuetudines, quas jure jurando manutenendas promisit, violaverit. Determinatum ergo est ut imperio se subjicerent Francisci Alenconii, ducis Antegavensis, quem ipsis Henricus 3. rex Galliae submisit, interim imperium eius valde arctis limitibus circumscribebatur; ille vero absolutum imperium affectabat, hinc inducto milite Gallicano ad civitates contrariantes cogere voluit, sed Belgae offensi per hoc profligarunt Gallos eosque pro hostibus habebant; dein postulabat Franciscus ut has provincias non tantum pro se et suis successoribus jure hereditario possideret, sed si nullam posteritatem relinqueret, recidant hae provinciae ad Gallos; hanc ultimam conditionem nullo modo susceperunt Belgae; hinc maximae dissensiones inter eum et Belgas enatae sunt; ultimo ipse Alenconius cum dedecore cum omnibus suis excedere coactus est ex Belgio, et in Galliam se recipere, ubi etiam anno '83. occubuit; videntes se delusos a Gallis imperium summum Vilhelmo Aransionensi detulerunt, ob magna eius merita; dum de his ageretur, in urbe Delforum Vilhelmus manu Caspari Gerhard pistoleta occidit 10-a Maji 1583; per eius mortem vehementer consternatae erant provinciae; Alexander ergo dux Farnese gubernator ubique ipsos pressit duce destitutos; congregati ergo status decreverunt officium belliducis deferre Mauritio, filio juniori occisi Vilhelmi Aransionensis, videbant enim in hoc juvene 18 annorum principe magnas latere qualitates; ei adjunxerunt locumtenentem comitem Hohenlo, virum strenuum et libertatis amantissimum. In merito vero imperantis decreverunt Henricum 3-ium regem Galliae accedere, eique offerre dominium suum, sed ab eo secundam repulsam pati debebant, qui turbis domi detentus eis succurrere non potuit; interim vero Hispani Brabantiam et Flandriam fere totam sibi subjecerunt ductu ducis Farnese, nempe Tenerimundam, Gent, Bruxellensem, Neomagum et Mechliniam; pressi sic omni ex parte recurrere cogitabant ad Elisabetham reginam Angliae; interim nec haec suscepit provinciam sibi oblatam, auxilia tamen sua ipsis in omnibus promisit, apertumque foedus die 12-a Aug. anni 1585. cum iis inivit, ea conditione, ut Elisabetha 5,000 peditum det Belgis, equitum vero 1,000, quod omnes Elisabetha suis expensis interteneat;","prev":{"citation":"Statistica Europae 4.41-44","label":"4.41 to 4.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.41"},"next":{"citation":"Statistica Europae 4.49-52","label":"4.49 to 4.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.49"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}