{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Statistica Europae 4.69-77","citation":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 4.69-77","ref":"4.69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.69.md","author":{"name":"Adam Adalbert Barić","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric"},"work":{"title":"Statistica Europae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Circa haec tempora apud Belgas consilium status constitutum est, quod negotiis politicis gerendis praefuit, hodie vero conventus statuum generalium est factus ordinarius, proin consilium status ei subordinatum est. Duas universitates fundarunt, 1575. Lugdunum (Leiden), altera est Franequerensis 1585. fundata; ad hanc epocham pertinet etiam institutum religionis libertatis pro omnibus provinciis. Anno 1609. erecta est mensa argentaria (Bancc) pro commercii bono. Vix Hispanis cum pax composita est ad tempus, jam rursus in belli contentiones inciderunt cum Germanis, ob duos ducatus in limitibus Germaniae sitos, Iuliacensem nempe et Clivensem; principes horum ducatuum defecerunt in semine; adfuerunt ergo multi, qui ex parte femina petierunt eas, nempe Palatino Neoburgica (Pfalz Neuburg) et Brandeburgica; Matthias imperator vero sequestravit hos ducatus tamquam feuda virilia, ut nempe eos suis agnatis dare possit; misit ergo Leopoldum ad sequestrationem cum exercitu; Brandeburgus ergo efflagitavit opem Henrici 4-i regis Galliae et Belgarum contra domum Austriacam; domus vero Neoburgica Hispanos evocavit in auxilium; Henricus cum se accingeret bello contra Matthiam, domi occisus est, bellum tamen continuatum est per Gallos. Interim maxime Belgis obfuit quod domi enatae sint lites ob religionis negotia; sic duae sectae inter ipsos enatae sunt. Origo autem horum haec fuit: quidam professor theologiae in Universitate Lugdunensi Iacobus Arminius, laxior in theologia sua, in quibusdam discrepavit a rigosistis, in specie in materia gratiae et praedestinationis; Arminius quidem defunctus erat jam his temporibus, eius successor fuit Gomarus Franciscus, qui praedecessoris sui asserta et doctrinam refutavit, damnavit, et hinc enatae sunt sectae Arminianorum et Gomaristarum; his scissionibus Mauritius offensus usus est; Iohannes Barneveil, pensionarius et syndicus reipublicae, maximus aemulus erat Mauritii, clerus Gomario adhaerebant cum plebe, doctiores vero et opulentiores Arminio adhaerebant, et cum Barnevellius adhaereret Arminio, Mauritius fovit plebem et clerum, sectae hae ad odium se persequebantur; sic Hollandia, Transisalana et Utrajectensis provinciae ductu Barnevellii commendabant tolerantiam Arminii, ceterae vero 4 provinciae ductu Mauritii desiderabant exstirpationem eorum; ex his nugis tandem persecutiones, turbae, et lites enatae sunt, praecipue Lugduni, Alemariae, et Utrajecti;","prev":{"citation":"Statistica Europae 4.64-68","label":"4.64 to 4.68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.64"},"next":{"citation":"Statistica Europae 4.78-84","label":"4.78 to 4.84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/adam-adalbert-baric/statistica-europae/4.78"},"credit":{"text":"Adam Adalbert Barić, Statistica Europae. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/baric-a-stat.xml","quality":"ocr"}}